インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXVII, Caput XIII 第XXVII項 第XIII章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 578C · 6 sectiones

Epistolae et decreta 27.13.1

1

Quam etiam nunc quidam, ignorantes Dei justitiam, sicut et tunc de Judaeis dictum est, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3) .

PL 20, 578C

この正義に、今もなお、ある者たちは従っていない。かつてユダヤ人について言われたように、神の正義を知らず、自分の正義を立てようとして、神の正義に服さないのである(ローマ10:3)。

Epistolae et decreta 27.13.2

2

Per Legem quippe et illi justificari se arbitrantur, sufficiente sibi ad eam custodiendam libero arbitrio, hoc est, justitia sua prolata ex natura humana, non donata ex gratia divina, propter quod justitia Dei dicitur.

PL 20, 578C

実際、彼らも律法によって義とされると考えている。その遵守には自由意志で足りると考えているからである。すなわち、人間の本性から生み出され、神の恩寵から賜ったのではない、自分の正義によってである。神の正義と呼ばれるのは、賜物であるゆえなのに〔propter quod の係りは定かでない。賜物であることのゆえに「神の正義」と呼ばれる、と取った〕。

Epistolae et decreta 27.13.3

3

Unde item scriptum est: Per Legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine Lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Rom. III, 21) .

PL 20, 578C

それゆえ、また書かれている。「実に律法によって罪の認識がある。しかし今や、律法なしに神の正義が現れた。律法と預言者たちによって証しされて」(ローマ3:21)。

Epistolae et decreta 27.13.4

4

Cum dicit manifestata est, ostendit quia et tunc erat, sed tamquam illa pluvia, quam Gedeon impetravit, tunc velut in vellere occulta, nunc autem velut in area manifesta (Judic. VI, 37).

PL 20, 578C

「現れた」と言うとき、それは当時もあったのだが、ギデオンが得た雨のように、当時はいわば羊毛の中に隠れ、今はいわば脱穀場に現れているのだと示している(士師記6:37)。

Epistolae et decreta 27.13.5

5

Cum ergo Lex sine gratia, non mors peccati potuisset esse, sed virtus; sic enim dictum est, Aculeus mortis peccatum, virtus autem peccati Lex (I Cor. XV, 56) : sicut confugiunt multi a facie regnantis peccati ad gratiam, velut in area nunc patentem; ita pauci ad eam confugiebant velut in vellere tunc latentem.

PL 20, 578D

それゆえ、恩寵なしの律法は、罪の死となる〔罪を死なせる〕ことはできず、罪の力となるだけであった。実際、「死のとげは罪であり、罪の力は律法である」(一コリント15:56)と言われている。支配する罪の面前から多くの者が、今は脱穀場にいるように開かれた恩寵へと逃れるように、当時は羊毛の中にいるように隠れていたそれへと逃れる者は少なかった。

Epistolae et decreta 27.13.6

6

Haec vero temporum distributio refertur ad altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, de qua dictum est, Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33) !

PL 20, 578D

だが、この時代の配分は、神の知恵と知識の富の深みへと帰される。それについて言われている。「その裁きは何と究めがたく、その道は何と測りがたいことか!」(ローマ11:33)。