Epistolae et decreta 25.2.1
Id enim agunt isti damnabilibus disputationibus suis, ut non defendendo, sed potius in sacrilegam superbiam extollendo liberum arbitrium, nullum relinquant locum gratiae Dei, qua Christiani sumus, qua et ipsum nostrae voluntatis arbitrium vere fit liberum, dum a carnalium concupiscentiarum dominatione liberatur, dicente Domino: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36) .
PL 20, 565B彼らは、その断罪されるべき論争によって、自由意志を擁護するのではなく、むしろ冒瀆的な高慢へと持ち上げることで、神の恩寵に何の場所も残さないことを企てている。その恩寵によって我々はキリスト教徒であり、またその恩寵によって、我々の意志の選択そのものが、肉の欲望の支配から解放されるとき、真に自由となるのである。主が言うとおりである。「もし子が汝らを自由にするなら、そのとき汝らは真に自由となる」(ヨハネ8:36)。
Epistolae et decreta 25.2.2
Quod auxilium fides impetrat, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Isti autem asserunt, sicut a fratribus, qui etiam eorum libros legerunt, cognovimus, in eo Dei gratiam deputandam, quod talem hominis instituit creavitque naturam, quae per propriam voluntatem legem Dei possit implere, sive naturaliter in corde conscriptam, sive in litteris datam.
PL 20, 565Cこの助けを、キリスト・イエス、我々の主にある信仰が得る。ところが彼らは——彼らの書物を読みさえした兄弟たちから我々が知ったところでは——次のように主張する。神の恩寵とは、神が人間の本性を、固有の意志によって神の法を成就しうるようなものとして定め創造した、そのことに数えられるべきである。その法とは、自然のままに心に書かれたものであれ、文字で与えられたものであれ、である。
Epistolae et decreta 25.2.3
Eamdem quoque legem ad gratiam pertinere, quod illam Deus in adjutorium hominibus dedit. Illam vero gratiam, qua, ut dictum est, Christiani sumus, cujus Apostolus praedicator est, dicens, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis.
PL 20, 566Aまた、その同じ法も恩寵に属する、神がそれを人々の助けとして与えたからだ、と。だが、先に述べたとおり、それによって我々がキリスト教徒であるところの恩寵、使徒がその宣教者であるあの恩寵——使徒はこう言う。「私は、内なる人に従って神の法を喜ぶ。しかし私は、私の肢体の中に別の法があって、私の精神の法に逆らい、私を、肢体の中にある罪の法のもとに捕らえているのを見る」。
Epistolae et decreta 25.2.4
Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22 seqq.) nolunt omnino cognoscere, nec aperte quidem oppugnare audent (I Cor. II, 14) .
PL 20, 566A「惨めな人間である私。誰がこの死の体から私を解放するだろうか。我々の主イエス・キリストを通した神の恩寵である」(ローマ7:22以下)。この恩寵を、彼らはまったく知ろうとせず、公然と攻撃することさえ敢えてしない(一コリント2:14)〔この引照は次の節の「神の霊のことを受け入れない魂的な人々」に当たる〕。