インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XVI, Caput VI 第XVI項 第VI章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 530A · 4 sectiones

Epistolae et decreta 16.6.1

1

Numquid si quis catechumenus virtutibus studuerit, humilitatem secutus fuerit, patientiam tenuerit, eleemosynas fecerit, morti destinatos qualibet ratione eripuerit, adulteria exhorruerit, castitatem tenuerit; quaero si haec, cum factus fuerit fidelis, amittit, quia per baptismum, totum quod vetus homo gesserit, putatur auferri?

PL 20, 530A

もし洗礼志願者が徳に努め、謙遜に従い、忍耐を保ち、施しを行い、死に定められた者たちを何らかの方法で救い出し、姦通を忌み、貞潔を守ったとして、その人は信者となったとき、これらを失うのかと、私は問う。洗礼によって、古い人のなしたことはすべて取り去られると考えられているからである。

Epistolae et decreta 16.6.2

2

Aspiciamus gentilem hominem Cornelium, orationibus atque eleemosynis revelationem, Petrumque ipsum vidisse: numquid per baptismum haec illi ablata sunt, propter quae baptismum ei videtur esse concessum?

PL 20, 530A

異邦人コルネリウスが、祈りと施しによって啓示を、そしてペトロその人を見たことを、見よう。洗礼によって、彼からそれらは取り去られたのか。それらのゆえにこそ、彼に洗礼が許されたと見えるのに。

Epistolae et decreta 16.6.3

3

Si ita creditur, mihi credite, non modicum erratur: quia quidquid bene gestum fuerit, et secundum praecepta legis custoditum, non potest agenti deperire, quod quia ex Dei mandato efficitur, non potest dici peccatum: et quod peccatum non est, solvi inter peccata omnino non debet.

PL 20, 530A

そう信じられているなら、私を信じよ、少なからぬ誤りである。よくなされたこと、律法の命令に従って守られたことは、すべて、行った者から失われえないからである。それは神の命令に基づいて成し遂げられるのだから、罪とは言えず、罪でないものは、罪のうちに解かれることは決してあってはならない。

Epistolae et decreta 16.6.4

4

Eritque integrum aestimare, aboleri non posse prioris nomen uxoris, cum non dimissum sit pro peccato, quia ex Dei sit voluntate completum.

PL 20, 530B

それゆえ、最初の妻の名は消し去られえないと判断するのが妥当であろう。それは罪として赦されたのではなく、神の意志に基づいて成し遂げられたものだからである。