Epistolae et decreta 6.1.1
Consulenti tibi, frater charissime, quid de proposita specie unaquaque sentirem, pro captu intelligentiae meae quae sunt visa respondi, quid sequendum vel docilis ratio persuaderet, vel auctoritas lectionis ostenderet, vel custodita series temporum demonstraret.
PL 20, 495B親愛なる兄弟よ、提示された個々の事案について私がどう考えるかをあなたが尋ねたので、私は自分の理解の及ぶ限り、見えたところを答えた。すなわち、何に従うべきかを、素直に受け入れられる道理が説き、書物の権威が示し、守られてきた時の連なりが明らかにするところである。
Epistolae et decreta 6.1.2
Et quidem dilectio tua, institutum secuta prudentium, ad sedem apostolicam referre maluit quid deberet de rebus dubiis custodire, potius quam usurpatione praesumpta quae sibi viderentur de singulis obtinere.
PL 20, 495Bあなたの愛は、賢明な人々の慣行に従って、疑わしい事柄についてどう守るべきかを使徒座に報告することを選び、僭越にも、個々の件について自分に思われることを通すことはしなかった。
Epistolae et decreta 6.1.3
Cur enim magis pudendum putemus discere aliquid, quam omnino nescire? Mihi quoque ipsi de collatione docilitas accedit, dum perscrutatis rationibus ad proposita respondere compellor: eoque fit, ut aliquid semper addiscat, qui postulatur ut doceat. Proponam igitur singula, subjiciamque responsum.
PL 20, 496A実際、何かを学ぶことを、まったく知らないでいることよりも恥ずべきと、なぜ我々が考えようか。私自身にも、意見の突き合わせによって学ぶ心が加わる。道理を探り尽くして、提示された問いに答えるよう迫られるからである。こうして、教えるよう求められる者は、つねに何かを新たに学ぶことになる。そこで、個々の問いを挙げ、それに答えを付そう。