Epistolae et decreta 28.3.1
Nam quid nos de his posthac rectum mentibus aestimemus, qui sibi se putant debere quod boni sunt, nec illum considerant, cujus quotidie gratiam consequuntur?
PL 20, 584B実際、善であることを自分自身に負うと思い、日々その恩寵を受けている相手を顧みない者たちについて、今後我々は心の中でいったい何を正しいと評価できようか。
Epistolae et decreta 28.3.2
Sed jam isti, qui tales sunt, nullam Dei gratiam consequuntur; qui sine illo tantum assequi se posse confidunt, quantum vix illi, qui ab illo postulant, et accipere promerentur.
PL 20, 584Bだがそのような者たちは、もはや神の恩寵を何一つ受けていない。彼らは神なしに、神に求めてそれを受けるに値する者たちでさえほとんど達し得ないほどのことを、自分は達成できると確信しているのである。
Epistolae et decreta 28.3.3
Quid enim tam iniquum potest esse, tam barbarum, tam totius religionis ignarum, tam Christianis mentibus inimicum, quam huic te negare debere quidquid in quotidiana gratia consequeris, cui te ipse confiteris debere quod natus es?
PL 20, 584B実際、日々の恩寵において汝が得ているものは何であれ、汝が生まれたことを負っていると自ら認める相手に、それを負っていないと言わねばならない、ということほど、不当で、野蛮で、宗教のすべてに無知で、キリスト教徒の精神に敵対するものが、ほかにあろうか。
Epistolae et decreta 28.3.4
Ergo eris tibi in providendo praestantior, quam potest in eo esse, qui te ut esses effecit?
PL 20, 584Cそれでは汝は、汝を存在させた者にありうる以上に、備えることにおいて優れているのか。
Epistolae et decreta 28.3.5
Et cui putes debere quod vivis, quomodo non putas illi debere quod quotidianam ejus consequendo gratiam taliter vivis? et qui nos adjutorio negas indigere divino, quasi ex nostra simus in totum possibilitate perfecti, quomodo non adjutorium ejus in nos, cum tales a nobis etiam esse possumus, provocamus?
PL 20, 584Cまた、汝が生きていることを負っていると思う相手に、その日々の恩寵を受けつつこのように生きていることを負っていると、なぜ思わないのか。そして、神的な助けは我々に要らないと——あたかも我々が全面的に自分の可能性によって完成されているかのように——否認する汝は、我々がそのような者でありうるときにさえ、どうしてその助けを我々のうちに呼び求めないのか〔この問いの意は定かでない。provocamus を「呼び求める」と取った〕。