Epistolae et decreta 3.2.1
CAP. I. Episcopi Boetici propter Gallaecios receptos a caeteris se segregant. --Jam primum, quod ad ipsam fidem attinet, quod Boetici vel Carthaginenses episcopi, propter Galliciorum communionem, a pace omnium discederunt, orta dissensio est: quae non solum non minuitur, verum etiam per dies singulos studio contentionis augetur, cum, obtinendi proposito unusquisque quod voluit, aeternum orbem mali et circulum quemdam de tali animositate fecerunt: cum utique bono cuique in rebus talibus vinci melius sit, quam malo more pravum propositum quod semel placuit obtinere.
PL 20, 486C第1章——バエティカの司教たちは、受け入れられたガラエキア人のゆえに、ほかの司教たちから離れる。——まず第一に、信仰そのものに関わることとして、バエティカの、あるいはカルタゴ〔ヒスパニアの属州カルタゴ・ノウァ〕の司教たちが、ガラエキア人との交わりのゆえに、すべての者の平和から離れたことから、不和が起こった。この不和は、減らないどころか、日ごとに争いの熱意によって増している。各人が、自分の望んだことを貫く志によって、このような敵意から、悪の永遠の輪、ある種の円環を作ったのである。実際、このような事柄においては、善い者にとっては、悪しき習いによって、いったん気に入った邪な志を貫くよりも、負けるほうがよいのに。
Epistolae et decreta 3.2.2
Nam quae alia causa, et superioribus temporibus, illius Luciferi praeter pertinaciam fuit, quae eum retraxit a concordia illorum, qui Arianorum haeresim prudenti conversione damnaverant?
PL 20, 487A実際、これまでの時代にも、あのルキフェル〔4世紀のカラリスの司教〕が、アレイオス派の異端を賢明な転向によって断罪した者たちとの一致から身を引いたのは、頑固さのほかに、いかなる原因があったか。
Epistolae et decreta 3.2.3
Eodem studio, Priscilliani detestabili secta omnium merito consensione damnata, receptos in catholicam fidem eos, qui consilio saniore conversi sunt, aegerrime aliquos tulisse cognovimus: quibus factum utile et ipsam ecclesiarum pacem displicuisse detegitur.
PL 20, 487A同じ熱意で、プリスキリアヌスの忌まわしい宗派が全員の同意によって当然に断罪されたのち、より健全な考えをもって転向し、公同の信仰に迎え入れられた者たちを、ある者たちがきわめて不快に耐えたことを、我々は知っている。彼らには、この益ある行いと諸教会の平和そのものが、気に入らなかったことが明らかになる。
Epistolae et decreta 3.2.4
Nam cum unitatis proposito ipsi quoque Symphosius atque Dictinius, damnantes pravam haeresim, sint recepti, ut personis talibus amputatis exstingueretur penitus innata dissensio; inventi sunt quibus recte facta (Mss. facit) ipsa correctio displiceret.
PL 20, 487A実際、一体性の志のゆえに、シュンフォシウスとディクティニウスも、邪な異端を断罪して受け入れられ、こうした人物たちが切り離されて、生来の不和が根本から消えるはずであった。それなのに、正しくなされたその矯正(写本では「facit」)そのものが気に入らない者たちが、見いだされたのである。
Epistolae et decreta 3.2.5
Et nunc ecclesiae dissident, quae non modica a se animositate dissimulant ( Seu discordant et in simultates abeunt).
PL 20, 487Aそして今、諸教会は不和にあり、小さくない敵意によって互いに隔たっている〔底本は dissimulant。丸括弧の言い換えに従い「隔たる・食い違う」の意に取った〕(あるいは「不和となり、反目に陥る」)。
Epistolae et decreta 3.2.6
Quod si saniore consilio a sacerdotibus fuisset custodita correctio; et status catholicae fidei integer permaneret, et nullum scandalum concordiam rebus omnibus utilem corrupisset.
PL 20, 487Bもし矯正が、より健全な考えをもって司教たちによって守られていたなら、公同の信仰の状態は損なわれずに保たれ、いかなるつまずきも、すべてのことに益する一致を損なわなかったであろう。