インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXIX, Caput IV 第XXIX項 第IV章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 591B · 3 sectiones

Epistolae et decreta 29.4.1

1

Quae cum ita sint, cumque in omnibus divinis paginis voluntati liberae nonnisi adjutorium Dei legamus esse nectendum, eamque nihil posse coelestibus praesidiis destitutam; quonam modo huic soli possibilitatem hanc pertinaciter, ut asseritis, defendentes, sibimet, immo, quod est dignius dolore communi, jam plurimis Pelagius Coelestiusque persuadent?

PL 20, 591B

こうである以上、また我々があらゆる聖書の頁で、自由な意志には神の助けが必ず結びつけられねばならず、意志は天の守りを欠けば何もなしえないと読む以上、諸君が言うように、ペラギウスとカエレスティウスは、この可能性をただ意志にのみ帰して頑なに擁護しつつ、どうして自分たちに——いや、共通の悲しみにいっそうふさわしいことに、すでに非常に多くの人々に——説き伏せるのか。

Epistolae et decreta 29.4.2

2

Multifariis equidem, ad destruendum tale magisterium, uti possemus exemplis, nisi sciremus sanctitatem vestram ad plenum scripturas omnes callere divinas; praesertim cum vestra relatio tantis ac talibus testimoniis sit referta, ut his solis valeat praesens dogma rescindi; opusque non esse reconditis, cum et iis, quae facile vobis occurrentia posuistis, nec audeant obviare, nec possint.

PL 20, 591B

そのような教えを打ち壊すために、我々は実に多様な例を用いることもできようが、諸君の聖性が神の聖書をことごとく十分に熟知していることを、我々は知っている。とりわけ、諸君の報告は、これだけで現在の教説を破るに足りるほど、多く、かつ優れた証言に満ちている。奥深い例は要らない。諸君が手近なものとして容易に挙げたものにも、彼らは逆らおうとはせず、また逆らえないのだから。

Epistolae et decreta 29.4.3

3

Ergo Dei gratiam conantur auferre, quam necesse est etiam restituta nobis status pristini libertate quaeramus; quippe qui nec alias diaboli machinas nisi eadem possumus juvante vitare (Augustin. lib. II, ad Bonifac., c. 4, n. 7) .

PL 20, 591C

それゆえ彼らは神の恩寵を取り去ろうと試みるが、それは、かつての状態の自由が我々に回復されたあとでも、我々が求めねばならないものである。我々は、同じ恩寵が助けてくれなければ、悪魔の他の策略さえ避けることができないのだから。(アウグスティヌス『ボニファティウス宛て』第2巻第4章第7節)