Epistolae et decreta 29.6.1
Quare Pelagium Coelestiumque, id est, inventores vocum novarum, quae, sicut dixit Apostolus, aedificationis nihil, sed magis vanissimas consueverunt parere quaestiones (II Tim. II, 23) , ecclesiastica communione privari apostolici vigoris auctoritate censemus, donec resipiscant de diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem; eosque interim Dominico ovili non recipi, quod ipsi, perversae viae secuti tramitem, deserere voluerunt.
PL 20, 592Bそれゆえ我々は、使徒的な力の権威によって、ペラギウスとカエレスティウス、すなわち新しい言葉の考案者を——使徒が言ったとおり、そうした言葉は築き上げることは何もなく、むしろ最も空しい論議を生むのを常とするものだが(二テモテ2:23)——教会の交わりから除くことを決定する。彼らが、その意志のままに捕らわれている悪魔の罠から我に返るまでである。そしてそれまでの間、彼らは主の羊の囲いに受け入れられない。彼ら自身が、曲がった道の小径に従って、これを捨てようとしたからである。
Epistolae et decreta 29.6.2
Abscidendi sunt enim, qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi (Galat. V, 12) .
PL 20, 592B「汝らを騒がせ、キリストの福音を覆そうとする者らは、断ち切られねばならない」(ガラテヤ5:12)〔引かれた句の後半「キリストの福音を覆そうとする」はガラテヤ1:7〕。
Epistolae et decreta 29.6.3
Simul autem praecipimus, ut quicumque id pertinacia simili defensare nituntur, par eos vindicta constringat; non solum enim qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32) : quia non multum interesse arbitror inter committentis animum, et consentientis favorem.
PL 20, 592B同時に我々は命じる。同様の頑なさでこれを擁護しようと努める者は誰であれ、同じ懲罰が彼らを拘束するように。「行う者だけでなく、行う者に同意する者も」(ローマ1:32)。行う者の心と同意する者の好意のあいだに、大した差はないと私は考えるからである。
Epistolae et decreta 29.6.4
Addo et amplius: plerumque dediscit errare, cui nemo consentit. Haec igitur, fratres charissimi, in supradictos maneat fixa sententia: absint atriis Domini, careant dumtaxat custodia pastorali, ne duarum ovium dira contagia serpant forsitan per vulgus incautum, rapacique lupus corde laetetur intra ovile Dominicum tantas ovium fusas catervas, dum a custodibus dissimulanter habetur vulnus duarum.
PL 20, 592Cさらに付け加える。誰からも同意されない者は、たいてい誤りを忘れる。それゆえ、親愛なる兄弟たちよ、上に述べた者たちについてのこの決定は固く保たれよ。彼らは主の庭から遠ざかり、牧者の見守りを欠くがよい。二匹の羊の恐ろしい伝染が、用心を欠いた群衆のあいだにことによると広がり、貪欲な心の狼が、主の羊の囲いの内で、散らされたあれほど多くの羊の群れを喜ぶことのないように。見張り手たちが、二匹の傷を見て見ぬふりで放置するならば、そうなるのである。
Epistolae et decreta 29.6.5
Prospiciendum est ergo, ne permittendo lupos, mercenarii magis videamur esse, quam pastores.
PL 20, 593Aそれゆえ我々は、狼どもを見逃して、牧者というよりむしろ雇い人と見えることのないよう、先を見なければならない。
Epistolae et decreta 29.6.6
Jubemus sane (quoniam Christus Dominus noster propria voce signavit, nolle se mortem morientis (Ezech. XXXIII, 11; II Pet. III, 9) , tantum ut revertatur et vivat), si umquam ad sanum deposito pravi dogmatis errore resipuerint, damnarintque ea quorum se ipsi praevaricatione damnarunt, eis medicinam solitam, id est, receptaculum suum ab Ecclesia non negari: ne dum eos redeuntes forsitan prohibemus, vere extra ovile remanentes, exspectantis hostis rabidis faucibus glutiantur, quas in semetipsos spiculis malae disputationis armarunt.
PL 20, 593Aしかも我々は命じる——我々の主キリストが自らの声で、死にゆく者の死を望まず、ただ立ち返って生きることを望むと示したのだから(エゼキエル33:11;二ペトロ3:9)——もし彼らがいつか、悪しき教えの誤りを捨てて健全な道へと我に返り、自分たち自身の背反によって自らを断罪したそのことを断罪するならば、慣れた治療、すなわち教会が自らの受け皿を彼らに拒まないように、と。立ち返る者らを、ことによると我々が遠ざけるうちに、まことに囲いの外にとどまって、待ち構える敵の猛り狂う喉に——彼らが悪しき論議の矢で自分たちに向けて武装させた喉に——呑み込まれることのないようにするためである。
Epistolae et decreta 29.6.7
Bene valete fratres. Data sexto kalendas Februarii (27 Jan. ann. 417) , Honorio et Constantio viris clarissimis consulibus.
PL 20, 593B兄弟たちよ、健やかであれ。2月の朔日の前の第6日(1月27日、417年)に、いとも輝かしき人であるホノリウスとコンスタンティウスが執政官であったとき、発する。