インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum VI, Caput XIII 第VI項 第XIII章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 501A · 4 sectiones

Epistolae et decreta 6.13.1

1

CAP. VII. Qui vero libri recipiantur in canone, brevis annexus ostendit. Haec sunt quae desiderata moneri voce voluisti: Moysi libri quinque, id est, Genesis, Exodi, Levitici, Numeri, Deuteronomii, et Jesu Nave, Judicum unus, Regnorum libri quatuor, simul et Ruth, Prophetarum libri sexdecim, Salomonis libri quinque, Psalterium.

PL 20, 501A

第7章——正典にどの書が受け入れられるかは、簡潔な付記が示す。あなたが口頭で知らされたいと望んだのは次のものである。モーセの書五巻、すなわち創世記、出エジプト記、レビ記、民数記、申命記、そしてヨシュア記、士師記一巻、列王記四巻〔サムエル記上下と列王記上下〕、またルツ記、預言者の書十六巻、ソロモンの書五巻、詩篇である。

Epistolae et decreta 6.13.2

2

Item historiarum, Job liber unus, Tobi liber unus, Esther unus, Judith unus, Machabaeorum duo, Esdrae duo, Paralipomenon libri duo.

PL 20, 501A

同じく史書として、ヨブ記一巻、トビト記一巻、エステル記一巻、ユディト記一巻、マカバイ二巻、エズラ記二巻、歴代誌二巻。

Epistolae et decreta 6.13.3

3

Item novi Testamenti: Evangeliorum libri quatuor, Pauli apostoli epistolae quatuordecim, epistolae Joannis tres, epistolae Petri duae, epistola Judae, epistola Jacobi, Actus Apostolorum, Apocalypsis Joannis.

PL 20, 502A

同じく新約として、福音書四巻、使徒パウロの書簡十四通、ヨハネの書簡三通、ペトロの書簡二通、ユダの書簡、ヤコブの書簡、使徒言行録、ヨハネの黙示録。

Epistolae et decreta 6.13.4

4

Caetera autem, quae vel sub nomine Matthiae sive Jacobi minoris, vel sub nomine Petri et Joannis, quae a quodam Leucio scripta sunt [vel sub nomine Andreae, quae a Nexocharide et Leonida philosophis], vel sub nomine Thomae, et si qua sunt alia, non solum repudianda, verum etiam noveris esse damnanda. Data X kalendas Martias, Stilicone secundo et Anthemio viris clarissimis consulibus.

PL 20, 502A

しかし、マティアスの名、あるいは小ヤコブの名のもとに、あるいはペトロとヨハネの名のもとに、あるレウキウスによって書かれたもの[あるいはアンデレの名のもとに、哲学者ネクソカリデスとレオニダスによって書かれたもの]、あるいはトマスの名のもとに、またそのほかにあるものは、退けられるべきだけでなく、断罪されるべきものであることを、知っておけ。3月の朔日の前の第10日に発した。スティリコが2度目に、アンテミウスとともに、いとも名高い人々として執政官の年に。