Epistolae et decreta 16.8.1
CAP. IV. Sed dicitur vera ac justa legitimi sacerdotis benedictio auferre omne vitium quod a vitioso fuerat injectum.
PL 20, 531A第4章——しかし、正当な司教の真実で正しい祝福は、悪徳ある者によって加えられたいかなる悪徳をも取り除く、と言われる。
Epistolae et decreta 16.8.2
Ergo si ita est, applicentur ad ordinationem sacrilegi, adulteri atque omnium criminum rei, quia per benedictionem ordinationis crimina vel vitia putantur auferri.
PL 20, 531Aそれならば、神を冒瀆する者も、姦通者も、あらゆる罪過の責めを負う者も、叙階に就かせられるがよい。叙階の祝福によって罪過や悪徳が取り去られると考えられているのだから。
Epistolae et decreta 16.8.3
Nullus sit poenitentiae locus, quia id potest praestare ordinatio, quod longa satisfactio praestare consuevit.
PL 20, 531A悔い改めの余地はなくなるがよい。長い償いが与えるのを常とするものを、叙階が与えうるのだから。
Epistolae et decreta 16.8.4
Sed NOSTRAE LEX EST ECCLESIAE, venientibus ab haereticis, qui tamen illic baptizati sunt, per manus impositionem laicam tantum tribuere communionem, nec ex his aliquem in clericatus honorem vel exiguum subrogare.
PL 20, 531Aだが、異端者のもとから来る者、ただしそこで洗礼を受けた者には、按手によって平信徒としての交わりだけを授け、そのうちの誰をも、小さな聖職の栄誉にさえ昇進させないことが、我々の教会の法である。
Epistolae et decreta 16.8.5
At vero ii, qui a Catholica ad haeresim transierunt, quos non aliter oportet nisi per poenitentiam suscipi, apud vos non solum poenitentiam non agunt, verum etiam honore cumulantur.
PL 20, 531Bところが、公同の教会から異端へ移った者は、悔い改めによる以外に受け入れられるべきでないのに、諸君のもとでは、悔い改めを行わないどころか、栄誉まで積み重ねられている。