インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XVI, Caput IX 第XVI項 第IX章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 531B · 3 sectiones

Epistolae et decreta 16.9.1

1

CAP. V. Sed Anysii quondam fratris nostri, aliorumque consacerdotum summa deliberatio haec fuit, ut quos Bonosus ordinaverat, ne cum eodem remanerent, ac fieret non mediocre scandalum, ordinati reciperentur. Vicimus, ut opinor, ambigua.

PL 20, 531B

第5章——しかし、いまは亡き我々の兄弟アニュシウスと、ほかの同僚の司教たちの最終の決議は、ボノススが叙階した者たちが、彼のもとにとどまって少なからぬ躓きが生じることのないよう、叙階されたままに受け入れられる、というものであった〔ボノススは断罪された司教〕。我々は、思うに、曖昧な点には打ち勝った。

Epistolae et decreta 16.9.2

2

Jam ergo (I, q. 7, c. 7; Ivo in prologo) quod pro remedio ac necessitate temporis statutum est, constat primitus non fuisse, ac fuisse regulas veteres, quas ab Apostolis vel apostolicis viris traditas ecclesia Romana custodit, custodiendasque mandat eis, qui eam audire consueverunt.

PL 20, 532A

そこで(I, q. 7, c. 7; Ivo in prologo)、時の救済と必要のために定められたことは、もともとあったのではなく、古い規則があったことは明らかである。ローマ教会は、使徒たち、あるいは使徒的な人々から伝えられたそれらを守り、自分に耳を傾けるのを常とする者たちに、守るよう命じている。

Epistolae et decreta 16.9.3

3

Sed necessitas temporis id fieri magnopere postulabat. Ergo (I, q. I, c. 41; Ivo in prologo) quod necessitas pro remedio invenit, cessante necessitate, debet utique cessare pariter quod urgebat: quia alius est ordo legitimus, alia usurpatio, quam tempus fieri ad praesens impellit.

PL 20, 532A

しかし、時の必要がそうすることを強く求めたのである。それゆえ(I, q. I, c. 41; Ivo in prologo)、必要が救済のために見出したものは、必要が止めば、迫っていたもの〔必要〕とともに止まねばならない。正当な秩序と、時が当座そうせよと迫る侵奪とは、別だからである。