インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum I 第I項

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 463D · 4 sectiones

Epistolae et decreta 1.0.1

1

Dilectissimo fratri ANYSIO INNOCENTIUS. Cum Deus noster Christus sanctae memoriae virum Anastasium episcopum, licet celeriter, ad se vocare dignatus sit; computans ejus merita tanta esse ac talia, ut jam excederent conversationis humanae consortium, saeculumque illud, prae vitae puritate et abundantia doctrinae, qua populum Dei toto ecclesiasticae auctoritatis rigore regebat: ne ejus Ecclesia aliquantulum sine rectoris gubernaculo remaneret, statim pro sua misericordia, consentientibus sanctis sacerdotibus omnique clero ac populo cum pace, quam Deus Ecclesiae suae rediens ad coelum donare dignatus est, ordinatum me in ejus locum, frater charissime, par fuit recognoscere ( f. te cognoscere) ; primitiasque meas nonnisi viro optimo atque in Deo semper fideliter laboranti celeriter nuntiare (V. epist. 2 Nicolai I) .

PL 20, 463D

インノケンティウスより、いとも愛する兄弟アニュシウス〔テッサロニケの司教〕へ。我々の神キリストが、聖なる記憶の人である司教アナスタシウス〔インノケンティウスの前のローマの司教〕を、早かったとはいえ、自らのもとに召すことをよしとしたとき、キリストは、彼の功績がこれほどのものであり、すでに人間の交わりとその世〔saeculum illud。彼が生きた地上の世の意と取った〕を超えるほどであると見積もった。生の清らかさと教えの豊かさのゆえに、彼は教会の権威のあらゆる厳しさをもって神の民を治めていたのである。そこでキリストは、その教会がしばしも導き手の舵なしに残ることのないよう、直ちに自らの慈しみによって、聖なる司教たちとすべての聖職者団と民が同意し、神が天に帰るにあたって自らの教会に与えることをよしとした平和のうちに、私をその座に叙階した。親愛なる兄弟よ、あなたがこれを知る(おそらく「あなたが知る」)のは当然であった。また私の初穂は、最良の人であり、神においてつねに忠実に労する人にこそ、急ぎ知らせるべきであった(V. epist. 2 Nicolai I)。

Epistolae et decreta 1.0.2

2

Cui etiam anteriores tanti ac tales viri praedecessores mei episcopi, id est, sanctae memoriae Damasus, Siricius atque supra memoratus vir ita detulerunt, ut omnia, quae in illis partibus gererentur, sanctitati tuae, quae plena justitiae est, traderent cognoscenda; meam quoque parvitatem hoc tenere judicium, eamdemque habere voluntatem, te decet recognoscere.

PL 20, 465A

その人〔アニュシウス〕には、先立つ私の前任者たち、これほどの人々である司教たち、すなわち聖なる記憶のダマススとシリキウス、そして先に挙げた人〔アナスタシウス〕も、次のように敬意を払った。あの地方で行われるすべてのことを、正義に満ちたあなたの聖性に、知るべきこととして委ねたのである。私のような卑小な者も、この判断を保ち、同じ意向を持つことを、あなたは知るのがふさわしい。

Epistolae et decreta 1.0.3

3

Neque enim fas erat, ut aut ego contra tantorum bonorum virorum judicium venire tentarem, quorum in locum successisse dignoscor, aut tuo merito, cui praeclari viri tantam gratiam auctoritatis hujusce contulisse videntur, aliquid derogari videretur.

PL 20, 465A

というのは、私が後を継いだと認められているこれほどの善き人々の判断に反しようとすることも、また、あなたの功績から何かが減じられると見えることも、許されなかったからである。著名な人々は、あなたにこの権威というこれほどの好意を与えたと見える。

Epistolae et decreta 1.0.4

4

Prae me itaque fero, ut hoc ipsum etiam meae parvitati reservatum recognoscam, ut pari judicio similique forma et bonis adaeque et tuae charitati id tribuam quod mereris.

PL 20, 465B

それゆえ私は公言する。このことそのものも私の卑小な身に取り置かれていると認め、同じ判断と同じ型によって、善き人々と等しく、あなたの愛にも、あなたにふさわしいものを与えると。