Epistolae et decreta 33.0.1
Dilectissimo filio HIERONYMO presbytero INNOCENTIUS. Numquam boni aliquid contentionem fecisse in Ecclesia testatur Apostolus; et ideo haereticorum correptiones primum fieri jubet magis, quam diuturna duci collatione.
PL 20, 600Aインノケンティウスより、いとも愛する子、司祭ヒエロニュムスへ。争いが教会において善いものを何かでも生んだことは決してないと、使徒は証言する。それゆえ、異端者に対する叱責は、長引く討論に持ち込まれるよりも、まず行うことを使徒は命じている。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXXIV書簡〕
Epistolae et decreta 33.0.2
Quae regula dum negligenter aspicitur, malum non vitatur quod cavendum est, sed augetur. Tamen quoniam dolor gemitusque tuus ita quatit viscera nostra, ut ratio non tractandi consulendique sit: primum constantiae tuae alloquor fidem.
PL 20, 600Bこの規則が不注意に見られると、避けるべき悪は避けられず、かえって増し加わる。しかし、あなたの苦しみと嘆きが我々の心の奥底をこれほど揺さぶるので、検討し協議している場合ではない〔ratio non tractandi consulendique sit の意は定かでない。悲嘆が大きく、悠長に検討・協議する時ではない、の意と取った〕。まず、あなたの不動の信仰に語りかける。
Epistolae et decreta 33.0.3
Pro veritate quisque injuria, aut, ut dicis, periculo percelletur, quia exspectet beatitudinem, multis saepe narrastis, et tuarum te praedicationum bene memorem commonemus.
PL 20, 600B真理のために不正、あるいはあなたの言うとおり危険に打たれる者は誰であれ、至福を待ち望むからだと、あなたは〔vos。一人の相手への敬意の複数〕多くの人にしばしば語った。我々は、あなた自身の説教をよく覚えているあなたに、それを思い起こさせる。
Epistolae et decreta 33.0.4
Itaque excitati tanta malorum scena, arripere auctoritatem sedis apostolicae ad omne comprimendum nefas festinavimus; sed in quem insurgeremus nec nomine appellatum legimus, nec criminis aliqua ratione taxatum. Quod ergo possumus, condolemus.
PL 20, 600Bこうして我々は、これほどの悪の光景に揺り動かされ、あらゆる悪行を抑えるために使徒座の権威を取ろうと急いだ。だが、我々が立ち向かうべき相手は、名で呼ばれてもおらず、罪過の何らかの理由によって指弾されてもいないことを読んだ。それゆえ、我々にできることとして、ともに苦しむ。
Epistolae et decreta 33.0.5
Si deposueris autem apertam manifestamque in homines aliquos accusationem, aut judices competentes tribuam, aut si aliquid urgentius sollicitiusque a nobis fieri potest, non retardabo, fili dilectissime.
PL 20, 600Cだが、もしあなたが何人かの人々に対する明白で公然の告発を提出するなら、私はふさわしい裁判官たちを付けよう。あるいは、我々がもっと急迫に、もっと配慮深く何かをなしうるなら、遅らせはしない、いとも愛する子よ。
Epistolae et decreta 33.0.6
Tamen episcopo fratri meo Joanni scripsi, ut circumspectius agat: ne quid circa ecclesiam sibi creditam adhuc tale aliquid fiat, quale providere et propellere, ne accideret, vel ne accidat, etiam ipsi sit et postea molestissimum.
PL 20, 600Cそれでも私は、我が兄弟である司教ヨアンネス〔エルサレムの司教〕に、いっそう慎重に行動するよう書いた。彼に委ねられた教会のまわりで、なおもそのようなこと、すなわち、起こらなかったように、あるいはこれから起こらぬように予見し退けることが、彼自身にとっても後にきわめて厄介になるような事態が生じないように〔quale 以下の構文は崩れているらしく、こう解した。ミーニュの脚注(コスタン)は、ne si … tale aliquid fiat, quale providere eum oportuit ne accideret, vel ne accidat(彼が、起こらぬよう、これからも起こらぬよう予見すべきであったようなことが生じるなら)と読めば文が整うとする〕。