Epistolae et decreta 34.0.1
Dilectissimo fratri JOANNI INNOCENTIUS. Direptiones, caedes, incendia, omne facinus, extremae clementiae generosissimae sanctae virgines Eustochium et Paula deploraverunt in locis Ecclesiae tuae perpetrasse diabolum: nomen enim hominis causamque reticuerunt.
PL 20, 601Aインノケンティウスより、いとも愛する兄弟ヨアンネスへ。略奪、殺戮、放火、あらゆる悪行を、この上なく穏やかで、いとも気高い聖なるおとめエウストキウムとパウラは、あなたの教会の地で悪魔が行ったことと嘆いた。実に、人の名も、その原因も、彼女たちは黙していた。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXXV書簡〕
Epistolae et decreta 34.0.2
Quod etsi ambiguum non sit a quo commissum, oportuit tamen custodire germanitatem tuam, et gregi illius sollicitius providere, ne quid hujusmodi oriretur, quod cum aliorum periculo tua lacessit negligentia admittere in gregem Domini; et tales agnas incendio, armis et persecutionibus, nudas, debiles, post suorum caedes et mortes, vix vivere audivimus.
PL 20, 601Aこれが誰によってなされたか曖昧でないとしても、あなたの兄弟愛は見守り、その群れにいっそう慎重に備えるべきであった、このようなことが起こらぬように。あなたの怠慢は、他の人々の危険とともに、そうしたことを主の群れに入れてしまう〔quod … lacessit … admittere の係りは定かでない。怠慢がそれを主の群れに招き入れる、と解した〕。そして我々は、このような雌の子羊たちが、火と武器と迫害によって、裸で弱り、身内の殺戮と死ののちに、かろうじて生きていると聞いた。
Epistolae et decreta 34.0.3
Nihil movet pietatem illam sacerdotii tui de tanta diaboli in te atque in tuos potestate admissa? in te, inquam; prorsus enim sacerdotis gravitatem condemnat tantum nefas in Ecclesia fuisse completum.
PL 20, 601Bあなたの司教職の敬虔は、あなたと、あなたの者たちに対して悪魔にこれほどの力が許されたことに、何も動かされないのか。あなたに対して、と私は言う。実に、これほどの悪行が教会で遂げられたことは、司教の重みをまったく断罪するのだから。
Epistolae et decreta 34.0.4
Ubi provisiones tuae? ubi certe, si casus evenerant, auxilia vel consolationes, cum plus se adhuc metuere dicant, quam conqueruntur esse perpessas? Altius censerem, si essent aliquid de hac re mecum apertius collocutae.
PL 20, 601Bあなたの備えはどこにあるのか。事が起こったのなら、助けや慰めはどこにあるのか。彼女たちは、被ったことを嘆くよりも、なおいっそうを恐れていると言うのに。もし彼女たちがこの件について私とより率直に語り合っていたなら、私はもっと深く裁定しただろう。
Epistolae et decreta 34.0.5
Vide, frater, antiqui hostis insidias, et spiritu boni rectoris pervigila, ut haec, quae ad nos opinione magis, quam accusatione manifesta, delata sunt, vel corrigantur, vel retundantur: ne jus ecclesiasticum de labefactatis causas eum, qui non defenderit, praestare compellat.
PL 20, 602A見よ、兄弟よ、昔からの敵の罠を。そして善き導き手の霊によって目覚めていよ。明白な告発というより噂によって我々に届けられたこれらのことが、正されるか、撥ねつけられるように。教会の法が、揺らいだ事柄について、守らなかった者に申し開きを迫ることのないように〔causas は「申し開き」の意。ミーニュの脚注(コスタン)によれば、旧版の causis に対して原本の読みを採ったもので、jus ecclesiasticum が主語である〕。