インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XVI, Caput I 第XVI項 第I章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 527A · 5 sectiones

Epistolae et decreta 16.1.1

1

Magna me gratulatio habuit, cum post tot discrimina totius, ut ita dixerim, mundi, Vitalis, archidiaconus, vestrarum portitor litterarum, ex illis partibus ad nos usque directus advenit. Quem cum vidissemus, illico, ut oportebat, percontati de vestro statu sumus.

PL 20, 527A

大きな喜びが私を捉えた。いわば全世界の、これほど多くの危機ののちに、首席助祭ウィタリス、諸君の書簡の運び手が、あの地方から我々のもとにまで遣わされて到着したときである。彼を見るや、直ちに、しかるべく、諸君の状態について我々は尋ねた。

Epistolae et decreta 16.1.2

2

Verum ubi reperimus vos ex sententia degere, Deo nostro uberes gratias retulimus, quod suos famulos suisque altaribus servientes et in adversis tuetur, et in prosperis gubernare dignatur.

PL 20, 527A

そして、諸君が望みどおりに暮らしているとわかると、我々の神に豊かな感謝を捧げた。神は、自分の僕たち、自分の祭壇に仕える者たちを、逆境でも守り、順境でも導くことをよしとするからである。

Epistolae et decreta 16.1.3

3

Qui cum tradidisset epistolas, eas praecepi illico recenseri: in quibus multa posita pervidi, quae stuporem mentibus nostris inducerent, facerentque nos non modicum dubitare, utrum aliter putaremus, an ita illa essent posita quemadmodum personabant.

PL 20, 527B

彼が書簡を手渡すと、私は直ちにそれらを読み通すよう命じた。その中に、我々の精神に驚きをもたらし、我々が別様に考えているのか、それとも、響くとおりにそれらが書かれているのかを、少なからず疑わせる事柄が多く記されているのを、私は見て取った。

Epistolae et decreta 16.1.4

4

Quae cum saepius repeti fecissem, adverti sedi apostolicae, ad quam relatio missa quasi ad caput ecclesiarum currebat, aliquam fieri injuriam, cujus adhuc in ambiguum sententia duceretur.

PL 20, 527B

それらを何度も読み返させたとき、私は気づいた。諸教会の頭に宛てるように報告が送られてきた使徒座に対して、何らかの不当が加えられつつあり、それについての判断はなお曖昧なままに置かれている、と。

Epistolae et decreta 16.1.5

5

Unde de quibus jam dudum scripsisse memini, nunc iterare formam argumentis evidentioribus, relationis vestrae geminata percontatio compellit.

PL 20, 527B

それゆえ、すでにずっと前に書いたと覚えていることについて、いまその規範を、より明白な論拠をもって繰り返すことを、諸君の報告の重ねての問い合わせが迫っている。