インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum VIII, Caput III 第VIII項 第III章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 509B · 2 sectiones

Epistolae et decreta 8.3.1

1

Haec ego quamvis crebris injuriis lacessitus tacere debuerim, nec conjunctissimum fratrem regnique consortes [Baron. consortem] tam fideliter admonere, tamen necessitudinem sanguinis stimulo taciti doloris anteferens, hortor atque suadeo, ut haec, si fieri potest, emendatis in posterum moribus corrigantur, ac divina iracundia, quantum re proditur excitata, votorum sedulitate placetur.

PL 20, 509B

これらのことを、たびたびの侮辱に挑発されてきた私は、黙しているべきであり、また、最も近しい兄弟、帝位を分かつ者たち(バロニウスは単数「consortem」)に、これほど誠実に忠告するべきでもなかったかもしれない。だが、血縁の絆を、黙した痛みの刺激に優先させて、私は勧め、説く。可能なら、これらが今後の習俗の改善によって正され、神の怒りが、事の次第から明らかなほどに掻き立てられているとすれば、祈りの熱心さによって宥められるように。

Epistolae et decreta 8.3.2

2

Accipite a me summum simplicitatis indicium. Idcirco hoc clementiae vestrae insinuandum putavi, ne me velut gratulatione occulta faceret apud quemquam taciturnitas ipsa suspectum, neve quis crederet me talibus factis praebere consensum, et qui saepe ne acciderent commonuerim, posteaquam commissa sunt non dolerem.

PL 20, 509C

私から、この上ない率直さの証しを受け取れ。私がこれをあなたの寛容に伝えるべきだと考えたのは、私が沈黙しているというそのことで、隠れた喜びを抱いているかのように、誰かに疑われることのないように、また、このような所業に私が同意を示していると誰かが信じることのないように、そして、起こらぬようたびたび忠告してきた私が、事が起きたのちに痛みを覚えないと思われることのないようにするためである。