インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXVIII, Caput VI 第XXVIII項 第VI章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 586B · 2 sectiones

Epistolae et decreta 28.6.1

1

Liberum enim arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est, et nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit; suaque in aeternum libertate deceptus, hujus ruinae jacuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus: qui per novae regenerationis purificationem, omne praeteritum vitium sui baptismatis lavacro purgavit; et ejus firmans statum, quo rectius stabiliusque procederet, tamen suam gratiam in posterum non negavit.

PL 20, 586B

実に、かの人〔最初の人間のこと〕は、かつて自由意志を被り、自らの善をあまりに無思慮に用いたので、堕ちて背反の深みに沈み、そこからどうすれば立ち上がれるかを見いだせなかった。自らの自由に永遠に欺かれて、この破滅の重みに押しひしがれて横たわっていたであろう、のちにキリストの到来が、その恩寵によって彼を引き上げたのでなければ〔post と pro の係りは定かでない。「のちに…その恩寵によって」と取った〕。キリストは新たな再生の清めによって、過ぎ去ったすべての悪徳を自らの洗礼の洗いで清め、その状態を固めて、いっそう正しく堅固に歩ませるようにしたが、それでも後の世に自らの恩寵を拒みはしなかった。

Epistolae et decreta 28.6.2

2

Nam quamvis redemisset hominem a praeteritis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare, ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit: quotidiana praestat ille remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus vincere humanos poterimus errores. Necesse est enim, ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adjuvante vincamur.

PL 20, 586B

たとえ過去の罪から人を贖ったとはいえ、人がまた罪を犯しうると知っていたので、彼はその後にも人を正しうるように、回復のための手立てを多く自らに取っておいた。日々の治療を彼は与える。それに頼り信じて励むのでなければ、我々は人間の過ちにまったく勝てない。我々が助けを得て勝つその助け手が、再び助けないとき、我々が再び負けるのは必然だからである。