インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXV, Caput V 第XXV項 第V章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 567C · 3 sectiones

Epistolae et decreta 25.5.1

1

Parvulos etiam propter salutem, quae per Salvatorem Christum datur, baptizandos negant; ac sic eos mortifera ista doctrina in aeternum necant, promittentes, etiam si non baptizentur, habituros vitam aeternam, nec pertinere ad eos, de quibus Dominus ait, Venit enim filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10) : quia isti, inquiunt, non perierant, nec est quod in eis salvetur, vel tanto pretio redimatur; quia nihil est in eis vitiatum, nihil tenetur sub diaboli potestate captivum, nec pro eis fusus est sanguis, qui fusus in remissionem legitur peccatorum.

PL 20, 567C

彼らはまた、幼児が、救い主キリストによって与えられる救いのために、洗礼を受けるべきことを否定する。こうしてこの死をもたらす教えは、彼らを永遠に殺している。洗礼を受けなくとも永遠の生命を持つであろうと約束し、主が「人の子は、失われたものを探し、救うために来た」(ルカ19:10)と言った者たちに、彼らは属さないと言うのである。なぜなら、彼らは言う、これらの者は失われていなかったし、彼らのうちには救われるべきものも、これほどの代価で贖われるべきものもない。彼らのうちには損なわれたものは何もなく、悪魔の力のもとに捕らわれているものは何もなく、罪の赦しのために流されたと読まれるあの血も、彼らのために流されたのではないからだ、と。

Epistolae et decreta 25.5.2

2

Quamquam per baptismum Christi etiam parvulorum fieri redemptionem libello suo Coelestius in Carthaginensi ecclesia jam confessus est.

PL 20, 568A

もっとも、キリストの洗礼によって幼児たちにも贖いが行われることを、カエレスティウスは、カルタゴの教会ですでに自分の文書で告白している。

Epistolae et decreta 25.5.3

3

Sed multi, qui eorum perhibentur esse vel fuisse discipuli, haec mala, quibus fundamenta Christianae fidei conantur evertere, quacumque possunt affirmare non cessant.

PL 20, 568A

しかし、彼らの弟子であるとかあったとか言われる多くの者が、キリスト教信仰の土台を覆そうとするこれらの悪を、できるかぎりのところで主張し続けている。