インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXXVI, Caput VI 第XXXVI項 第VI章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 604B · 3 sectiones

Epistolae et decreta 36.6.1

1

CAP. IV. Laici vero, qui habentes uxores baptizati sunt, ac sic se instituerunt, ut opinio eorum in nullo vacillet, ut aut clericis juncti sint, aut monasteriis, ex quo baptizati sunt, haeserint, et si non concubam, non pellicem noverint, si in omnibus bonis operibus vigilaverint, non prohibentur hujusmodi ad clericatus sortem assumi.

PL 20, 604B

第4章——妻を持ったまま洗礼を受けた平信徒で、評判がいかなる点でも揺るがぬように身を処し、洗礼を受けてこのかた聖職者に連なり、あるいは修道院にとどまり、妾も情婦も知らず、あらゆる善い業に目覚めていた者は、このような者が聖職者の身分に取り立てられることは禁じられていない。

Epistolae et decreta 36.6.2

2

CAP. V.--Ita sane, ut in eos tempora a majoribus constituta serventur (V. Siric. epist. 1, n. 13, et Zosim. epist. 9, n. 5) .

PL 20, 604C

第5章——ただし、彼らに対しては、先人たちの定めた期間が守られるようにせよ(シリキウス書簡1第13段、ゾシムス書簡9第5段を見よ)。

Epistolae et decreta 36.6.3

3

Nec cito quilibet lector, cito acolythus, cito diaconus, cito sacerdos fiat: quia in minoribus officiis si diu perdurent, et vita eorum pariter et obsequia comprobantur, ut ad sacerdotium postea emensis stipendiorum meritis veniant, nec praeripiant quod vita probata meretur accipere.

PL 20, 604C

誰であれ、読師、侍祭、助祭、祭司〔sacerdos〕に、早々と任ぜられてはならない。小さな務めに長くとどまれば、その生き方も奉仕もともに確かめられ、勤めの功を積み終えたのちに祭司職〔sacerdotium〕に至り、確かめられた生き方が受けるにふさわしいものを先取りすることがないからである。