インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum III, Caput IX 第III項 第IX章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 491B · 3 sectiones

Epistolae et decreta 3.9.1

1

CAP. VI. Nicaenae regulae in ordinationibus servandae. Qui ab ordinibus arcendi. --Et quamvis dilectioni vestrae, fratres carissimi, regulae Nicaenae sint cognitae, secundum quas ordinationes faciendas esse per sententiam decernitis; tamen aliquam partem, quae de ordinationibus est provisa, inserendam putavi, ut secundum hanc ordinationes in posterum celebrandas, ne cui interpretandi aliter liberum arbitrium relinquatur.

PL 20, 491B

第6章——叙階において守るべきニカイアの規定。職階から遠ざけるべき者。——諸君の愛には、親愛なる兄弟たちよ、ニカイアの規定が知られており、それに従って叙階を行うべきだと諸君は決議によって定めているが、それでも、叙階について定められた部分の一部を挿入すべきだと私は考えた。また、今後の叙階はそれに従って行われるべきだと考えた〔底本は ut secundum hanc … celebrandas。ミーニュの脚注(コスタン)は、文の続き方から ut を et と読むべきだとする。そう読めば celebrandas は putavi に係る。イシドルス・メルカトルはこの欠けを補おうとして celebrandas のあとに esse sciamus を加えたという〕。誰にも別様に解釈する自由な裁量が残されないようにするためである。

Epistolae et decreta 3.9.2

2

Ac primum quae sunt prohibita digeruntur. Ne quispiam, qui post baptismum militaverit, ad ordinem debeat clericatus admitti; neque qui causas post acceptum baptismum egerint; aut qui post acceptam Dei gratiam administraverint: neque de curialibus aliquem venire ad ecclesiasticum ordinem posse, qui post baptismum vel coronati fuerint, vel sacerdotium quod dicitur sustinuerint, et editiones publicas celebraverint.

PL 20, 492A

まず、禁じられていることが列挙される。洗礼ののちに世俗の勤めに就いた者は、聖職者の職階に受け入れられてはならない。洗礼を受けたのちに訴訟を扱った者〔弁護人を務めた者〕も、神の恩寵〔洗礼〕を受けたのちに官職を務めた者も同様である。また、都市参事会員のうち、洗礼ののちに冠を戴く者となったか〔冠を戴く者とは、祭儀で冠を戴く役を務めた者をいうらしい〕、いわゆる祭司職を担ったか、公の見世物を催した者は、誰も教会の職階に入ることができない。

Epistolae et decreta 3.9.3

3

Nam et hoc de curialibus est cavendum, ne iidem qui ex curialibus fuerint, aliquando a suis curiis, quod frequenter videmus accidere, reposcantur. Quae omnia rationabiliter prohibita oportet modis omnibus custodiri.

PL 20, 492B

実に、都市参事会員についてもこのことに注意すべきである。かつて参事会員であった者たちが、しばしば見るとおり、いつか出身の参事会によって取り戻されることのないようにするためである。理にかなって禁じられたこれらすべては、あらゆる仕方で守られねばならない。