Epistolae et decreta 27.1.1
De conciliis duobus provinciae Carthaginensis atque Numidiae, ad tuam sanctitatem a non parvo episcoporum numero subscriptas litteras misimus contra inimicos gratiae Christi, qui confidunt in virtute sua et creatori nostro quodam modo dicunt: Tu nos fecisti homines, justos autem ipsi nos fecimus; qui naturam humanam ideo dicunt liberam, ne quaerant liberatorem; ideo salvam, ut superfluum judicent salvatorem.
PL 20, 571Bカルタゴ属州とヌミディアの二つの教会会議から、少なからぬ数の司教が署名した書簡を、あなたの聖性に宛てて我々は送った。それはキリストの恩寵の敵に対するものである。彼らは自分の力に依り頼み、いわば我々の創造者にこう言う。「汝は我々を人間に作った。だが、正しい者には、我々が自分で自分を作った」。彼らは、人間の本性が解放者を求めずにすむように自由だと言い、救い主を不要と見なすために救われていると言う。
Epistolae et decreta 27.1.2
Tantum enim dicunt valentem, ut suis viribus semel in origine suae creationis acceptis, possit per liberum arbitrium, nihil ulterius adjuvante illius gratia qui creavit, domare et exstinguere omnes cupiditates, tentationesque superare.
PL 20, 572B彼らは、本性が創造の始まりに一度受けた自分の力によって、自由意志を通じ、創造した者の恩寵がそれ以後何も助けなくとも、あらゆる欲望を抑えて消し、誘惑に打ち勝つことができるほど強い、と言うのである。
Epistolae et decreta 27.1.3
Multique eorum insurgunt adversum nos, et dicunt animae nostrae: Non est salus illi in Deo ejus (Psal. III, 3) .
PL 20, 572B彼らの多くが我々に敵対して立ち上がり、我々の魂にこう言う。「彼には彼の神のもとに救いがない」(詩篇3:3)。
Epistolae et decreta 27.1.4
Familia Christi quae dicit, Quando infirmor, tunc fortis sum (II Cor. XII, 10) ; et cui dicit Dominus ejus, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3) , suspenso corde cum timore et tremore adjutorium Domini etiam per charitatem tuae venerationis exspectat.
PL 20, 572Bキリストの家の者たちは——彼らは「私が弱いときにこそ、私は強い」(二コリント12:10)と言い、彼らの主は彼らに「私は汝の救いである」(詩篇34:3)と言うのだが——心を宙づりにし、恐れとおののきをもって、あなたの尊さの愛をとおしてさえ、主の助けを待ち望んでいる。