インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXIX, Caput II 第XXIX項 第II章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 590A · 5 sectiones

Epistolae et decreta 29.2.1

1

Diligenter ergo et congrue apostolici consulitis honoris arcana (honoris, in quam, illius, quem praeter illa quae sunt extrinsecus, sollicitudo manet omnium ecclesiarum) super anxiis rebus quae sit tenenda sententia (II Cor. XI, 28) : antiquae scilicet regulae formam secuti, quam toto semper ab orbe mecum nostis esse servatam.

PL 20, 590A

それゆえ諸君は、使徒的な栄誉の奥まったところに、思い悩む事柄についていかなる見解を保つべきかを、慎重かつふさわしく問うている(私は言う、外から来るもののほかに、すべての教会への心配がその身に残る者の、その栄誉の、と)(二コリント11:28)。古い規則の型に従ってのことで、それは全世界でつねに守られてきたと、諸君は私とともに知っている。

Epistolae et decreta 29.2.2

2

Verum haec missa facio: neque enim hoc vestram credo latere prudentiam. Quid id etiam actione firmastis, nisi scientes quod per omnes provincias de apostolico fonte petentibus responsa semper emanent?

PL 20, 590A

だが、これは脇に置く。これが諸君の思慮に隠れているとは思わないからだ。諸君がこれを行為によっても確かなものにしたのは、すべての属州で、問い求める者には使徒の源から返答がつねに流れ出ることを知っていたからでなくて何であろうか。

Epistolae et decreta 29.2.3

3

Praesertim (24, q. 1, c. 12) quoties fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros nonnisi ad Petrum, id est, sui nominis et honoris auctorem referre debere, velut nunc retulit vestra dilectio, quod per totum mundum possit ecclesiis omnibus in commune prodesse.

PL 20, 590A

とりわけ(24, q. 1, c. 12)信仰の理が論じられるたびに、我々のすべての兄弟・同僚司教は、ペトロ、すなわちその名と栄誉の創始者にのみ報告すべきだと私は考える。今、諸君の愛が報告したように。それは世界じゅうのすべての教会に共通の益となりうるものである。

Epistolae et decreta 29.2.4

4

Fiant enim necesse est cautiores, cum inventores malorum, ad duplicis relationem synodi, sententiae nostrae statutis viderint ab ecclesiastica communione sejunctos. Gemino igitur bono charitas vestra fungetur.

PL 20, 590B

彼らはより用心深くならざるをえない。悪の発案者たちが、二つの教会会議の報告に基づく我々の見解の規定によって、教会の交わりから切り離されたのを見るからである。それゆえ諸君の愛は二重の善を享受するであろう。

Epistolae et decreta 29.2.5

5

Nam et canonum potiemini gratia servatorum, et beneficio vestro totus orbis utetur. Quis enim catholicorum virorum cum adversariis Christi velit ulterius miscere sermonem? quis saltem ipsam lucem vitae communione partiri? Novae haereseos nimirum fugiantur auctores.

PL 20, 590B

諸君は、守られた規定(カノン)の誉れに与り、また諸君の恩恵によって全世界が益を受けるのだから。公同の人々のうち、誰がキリストの敵対者とこれ以上言葉を交わそうとするだろうか。誰が、せめて生命の光そのものを、交わりによって分かち合おうとするだろうか。新しい異端の創始者は、まことに避けられねばならない。