Epistolae et decreta 2.15.1
CAP. XIII. Item (27, q. 1, c. 10; Ivo, p. 7, c. 18) quae Christo spiritaliter nupserunt, et velari a sacerdote meruerunt, si postea vel publice nupserint vel se clanculo corruperint, non eas admittendas esse ad agendam poenitentiam, nisi is, cui se junxerant, de saeculo recesserit.
PL 20, 478A第13章——同じく(27, q. 1, c. 10; Ivo, p. 7, c. 18)、霊的にキリストに嫁ぎ、司教によってヴェールを受けるにふさわしいとされた女たちが、のちに公然と結婚するか、ひそかに身を汚したなら、彼女たちが結ばれた相手がこの世を去らない限り、悔い改めを行うことに受け入れられてはならない。
Epistolae et decreta 2.15.2
Si enim de omnibus haec ratio custoditur, ut quaecumque vivente viro alteri nupserit, habeatur adultera, nec ei agendae poenitentiae licentia concedatur, nisi unus ex eis defunctus fuerit: quanto magis de illa tenenda est, quae ante immortali se sponso conjunxerat, et postea ad humanas nuptias transmigravit!
PL 20, 479A実際、すべての女についてこの理が守られているのである。すなわち、夫が生きている間に他の男に嫁いだ女は、みな姦通者と見なされ、二人のうちの一人が死なない限り、悔い改めを行う許しが与えられない。まして、以前に不死の花婿に自らを結びつけながら、のちに人間の婚姻へ移った女については、いっそう守られなければならない。