インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXVII, Caput VIII 第XXVII項 第VIII章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 576A · 6 sectiones

Epistolae et decreta 27.8.1

1

De hac gratia quaestio vertebatur, quando ab his, quos Pelagius graviter offendebat atque turbabat, dicebatur ei, quod eam suis disputationibus oppugnaret, quibus assereret non solum ad facienda, verum etiam ad perficienda mandata divina, per liberum arbitrium humanam sibi sufficere naturam.

PL 20, 576A

この恩寵について問題が争われていたのは、ペラギウスに強い反発と動揺を覚えた人々から、彼がその恩寵を自分の論争によって攻撃していると言われたときである。彼は、神の戒めを行うためだけでなく、完遂するためにも、人間の本性は自由意志によって自らに足りると主張していた。

Epistolae et decreta 27.8.2

2

Hanc apostolica doctrina gratiam isto nomine appellat, qua salvamur et justificamur ex fide Christi. De hac scriptum est: Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21) .

PL 20, 576B

使徒の教えは、この名で、それによって我々がキリストの信仰によって救われ義とされる恩寵を呼ぶ。これについて書かれている。「私は神の恩寵を空しくしない。もし律法によって正義があるなら、キリストは無駄に死んだことになる」(ガラテヤ2:21)。

Epistolae et decreta 27.8.3

3

De hac scriptum est, Evacuati estis a Christo, qui in Lege justificamini, a gratia excidistis (Galat. V, 4) . De hac scriptum est, Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6) .

PL 20, 576B

これについて書かれている。「律法において義とされようとする汝らは、キリストから空しくされ、恩寵から落ちた」(ガラテヤ5:4)。これについて書かれている。「もし恩寵によるなら、もはや業によるのではない。さもなければ恩寵はもはや恩寵ではない」(ローマ11:6)。

Epistolae et decreta 27.8.4

4

De hac scriptum est, Ei autem, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum: ei autem, qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 4) .

PL 20, 576B

これについて書かれている。「働く者には、報酬は恩寵に従ってではなく、負い目に従って数えられる。しかし、働かず、不敬虔な者を義とする者を信じる者には、その信仰が正義として数えられる」(ローマ4:4)。

Epistolae et decreta 27.8.5

5

Et multa alia, quae melius potes ipse meminisse, et intelligere prudentius, et illustrius praedicare.

PL 20, 576C

そのほかにも多くのことがあり、あなた自身のほうがよく思い出し、いっそう賢く理解し、いっそう輝かしく宣べることができる。

Epistolae et decreta 27.8.6

6

Illam vero gratiam, qua creati sumus homines, etiamsi ita appellandam non immerito intelligimus, mirum est tamen si ita appellatam in ullis legitimis, propheticis, evangelicis, apostolicisque litteris legimus.

PL 20, 576C

だが、それによって我々が人間として造られた恩寵は、そう呼ぶのが不当ではないと我々は理解するにせよ、律法・預言・福音・使徒たちの書のどこかに、そのように呼ばれているのを我々が読むとすれば、驚くべきことである。