Epistolae et decreta 3.1.1
In Hispania schisma. Et canonum contemptus. -- Saepe me et nimia cum teneret cura sollicitum super dissensione et schismate Ecclesiarum, quod per Hispanias latius in dies serpere et citatiore gradu incedere fama proloquitur; necessarium tempus emersit, quo non posset emendatio tanta differri, et deberet congrua medicina provideri.
PL 20, 486Aヒスパニアにおける分派と、規定(カノン)の軽視。——評判の語るところでは、ヒスパニアの全域で日ごとにいっそう広く這い広がり、いっそう速い歩みで進んでいるという、諸教会の不和と分派について、過度の心配がしばしば私を捉え、私を憂えさせていた。そしてこれほどの矯正はもはや先延ばしにできず、ふさわしい薬が備えられねばならない、必要な時が来たのである。
Epistolae et decreta 3.1.2
Nam fratres nostri coepiscopus Hilarius, et Elpidius presbyter, partim unitatis amore permoti, partim qua laborat provincia pernicie, ut oportuit, excitati, ad sedem apostolicam commearunt, et in ipso sinu fidei violatam intra provinciam pacem, disciplinae rationem esse confusam, et multa contra canones patrum, contempto ordine, regulisque neglectis, in usurpatione ecclesiarum fuisse commissa, nec concordiam, in qua fidei nostrae stabilitas tota consistit, posse retineri, cum dolore et gemitu prosecuti sunt: quae in consessu presbyterii actorum confectione retinentur, et possunt vobis lectione monstrari.
PL 20, 486Bというのは、我々の兄弟である同僚司教ヒラリウスと司祭エルピディウスが、一つには一体性への愛に動かされ、一つには属州が苦しんでいる害悪によって、しかるべく奮い立たされて、使徒座に赴き、痛みとうめきをもって、こう述べたからである。信仰のふところそのもののうちで、属州内の平和が破られ、規律の理が乱され、秩序が軽んじられ規則が顧みられないまま、諸教会の奪取において、教父たちの規定(カノン)に反する多くのことが行われた。また、我々の信仰の堅固さがすべてそこにかかっている一致を、保つことができない、と。これらのことは、司祭団の会議での記録の作成によって保たれており、読むことによって、諸君に示すことができる。