Epistolae et decreta 8.1.1
Quamvis super imagine muliebri, novo exemplo, per provincias circumlata et diffusa per universum mundum obtrectantium fama, litteris aliis commonuerim, ut talis facti poenitentia et intermissione propositi, rumor aemulus consenescat, et quod in moribus temporum carpat publica lingua non habeat: quamvis etiam super excidio pereuntis Illyrici pio apud vos prodiderimus affectu esse nobis dolori, cur ista vos detrimenta reipublicae nolueritis agnoscere, et aliis potius indicibus, quam pietatis vestrae litteris, fuerint nuntiata: tamen ne illud quidem apud serenitatem vestram dissimulare nos fas est, quod in rebus divinis, non sine publici discriminis metu, nuperrime contigisse, cita semper malorum enuntiatrix fama non tacuit; et ut natura fert hominum, quae ad obtrectandum novis semper casibus excitatur, oblata occasione carpendi, malitiam suam in tempora studio saevae loquacitatis exercet.
PL 20, 507B女の像〔皇后エウドクシアの像のことか〕をめぐって、前例のない仕方で諸属州に持ち回され、全世界に広まった中傷者たちの噂について、私はすでに別の書簡で注意を促した。すなわち、そうした行いを悔い改め、企てを中止することで、妬み深い風評が衰えて、時世の習俗について世間の口が非難するものが無くなるようにと。さらにまた、滅びつつあるイリュリクムの崩壊について、あなたに対して〔vos。一人の相手への敬意の複数〕敬愛の情をもって、私にはそれが苦痛であること、そしてなぜあなたがこれらの国家の損害を知ろうとせず、あなたの敬虔からの書簡ではなく他の通報者によって告げられることになったのかを、私は述べた。そうではあっても、神にかかわる事柄において、公の危機への恐れを伴うかたちでごく最近起こったことを、悪い知らせを常に素早く告げる風聞が黙っていなかった以上、そのことをあなたの静穏の前で、私が黙って見過ごすことは許されない。そして、人間の本性が常に新しい出来事に刺激されて中傷へ向かうように、風聞は、非難の機会が与えられると、残酷な饒舌の熱意をもって、時世に対して自らの悪意を働かせるのである。
Epistolae et decreta 8.1.2
Est enim nuper proditum (Vid. Pallad. pag. 82 et 83) , apud Constantinopolim sacratissimo Paschae venerabilis die, cum omnes pene in eumdem locum vicinarum urbium populos religio, castigatiore sub praesentia principum ritu celebranda, collegerat, clausas subito catholicas ecclesias, trusos in custodiam sacerdotes, scilicet ut eo potissimum tempore, quo indulgentia principali tristia noxiorum claustra reserantur, piae legis et pacis ministros saevus carcer includeret, omniaque bellicum in modum turbata mysteria, nonnullos in ipsis ecclesiae sacrariis interemptos, tantamque circa altaria vim saevisse, ut et venerabiles episcopi in exsilium truderentur, et sanguis humanus, quod dictu nefas est, coelestia sacramenta perfunderet.
PL 20, 508A実に、最近こう伝えられた(Pallad. pag. 82 et 83 を見よ)。コンスタンティノポリスにおいて、復活祭のいとも神聖で尊い日、近隣の諸都市のほとんどすべての民を、君主たちの臨席のもとでより厳粛な儀式をもって祝うべき信仰が同じ場所に集めていたとき、公同の諸教会が突如閉ざされ、司教たちが獄に押し込められた。それも、君主の恩赦によって罪人たちの陰鬱な牢が開かれるまさにその時に、敬虔な法と平和の奉仕者たちを、残忍な牢が閉じ込めるためであった。すべての奥義が戦のように乱され、何人もが教会の聖所そのものの中で殺され、祭壇のまわりでこれほどの暴力が荒れ狂って、尊ぶべき司教たちが追放に追いやられ、人の血が、口にするのも不敬なことだが、天の秘跡に注がれた、と。
Epistolae et decreta 8.1.3
His repente compertis, turbatos esse nos fateor. Quis enim in facinore tam cruento Dei omnipotentis non timeret offensam? aut quo pacto extra summum Romani orbis omniumque mortalium [ Supple, quis] putaret esse discrimen? cum ipse auctor nostri Imperii, et reipublicae, quam nobis credidit, gubernator omnipotens Deus, funestis admodum exsecrabilibusque commissis crederetur irasci, domini sancti frater neposque augusti venerabiles; cum si quid de causa religionis inter antistites ageretur, episcopale oportuerit esse judicium.
PL 20, 508Bこれらを突然知って、私は動揺したと告白する。実に、これほど血なまぐさい悪行において、全能の神の怒りを恐れない者があろうか。また、ローマ世界とすべての人間の(「誰が」を補え)最大の危機の外にあると、どうして考えられようか。我々の帝国の創始者であり、自らが我々に託した国家の舵取りである全能の神自身が、まことに不吉で忌むべき所業に怒っていると思われるのに——聖なる主君ら、兄弟と甥、尊ぶべきアウグストゥスたちよ〔呼びかけ。兄弟アルカディウス帝と、その子で書き手ホノリウスの甥にあたるテオドシウス2世を指す〕——しかも、信仰をめぐる問題が司教たちのあいだで取り上げられるなら、裁きは司教のものであるべきであったのに。
Epistolae et decreta 8.1.4
Ad illos enim divinarum rerum interpretatio, ad nos religionis exspectat [ Antiquo more pro spectat] obsequium.
PL 20, 508B実に、神にかかわる事柄の解釈は彼ら〔司教たち〕に属し、信仰に仕える務めは私に属する(古い用法で spectat の代わり)。
Epistolae et decreta 8.1.5
Sed esto, sibi de mysticis et catholicis quaestionibus amplius aliquid principalis cura praesumpserit: itane usque ad exsilia sacerdotum, usque ad hominum caedes debuit indignatio concitata procedere; ut ubi castae preces, ubi vota sincera, ubi sacrificia illibata solvuntur, illic se gladius, haud facile etiam in jugulum noxiorum distringendus, exsereret?
PL 20, 508Bだが、仮に君主の配慮が、奥義にかかわる公同の問いについて、自らより多くの権限を僭取したとしよう。それでも、怒りが掻き立てられて、司教たちの追放にまで、人々の殺害にまで進むべきだったのか。清らかな祈りが、誠実な誓願が、汚れなき犠牲が捧げられるまさにその場所で、罪人たちの喉に向けてさえ容易には抜かれるべきでない剣が、姿を現すというのか。