Epistolae et decreta 28.1.1
In requirendis Dei rebus quas omni cum sollicitudine decet a sacerdotibus, maxime a vero justoque et catholico tractari concilio, antiquae traditionis exempla servantes, et ecclesiasticae memores disciplinae, vestrae religionis vigorem non minus nunc in consulendo, quam antea cum pronuntiaretis, vera ratione firmastis, qui ad nostrum referendum approbastis esse judicium, scientes quid apostolicae sedi, cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus Apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus et tota auctoritas nominis hujus emersit.
PL 20, 582C神の事柄を探求するにあたっては、司教たちが細心の配慮をもって、とりわけ真にして正しい公同の教会会議において扱うのが適切であるが、諸君は古い伝承の例を守り、教会の規律を覚えて、諸君の信心の力強さを、以前に判断を下したときと同じく、今も諮問するにあたって、真の道理をもって確かなものとした。諸君は、事を我々の判断に付すことを是認した。この座に置かれた我々すべてが使徒その人〔ペトロのこと〕に従うことを望んでいる以上、使徒座に何が負われているかを知っているからである。この使徒から、司教職そのものと、この名の全権威が出てきた。
Epistolae et decreta 28.1.2
Quem sequentes, tam mala damnare novimus, quam probare laudanda. Vel id vero, quod patrum instituta sacerdotali officio custodientes non censetis esse calcanda, quod illi non humana, sed divina decrevere sententia, ut quidquid quamvis de disjunctis remotisque provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum, nisi ad hujus sedis notitiam perveniret: ut tota hujus auctoritate justa quae fuerit pronuntiatio firmaretur; indeque sumerent caeterae ecclesiae (velut de natali suo fonte aquae cunctae procederent, et per diversas totius mundi regiones puri latices capitis incorrupti manarent) quid praecipere [Forte leg. praeciperent] quos abluere, quos veluti coeno inemundabili sordidatos, mundis digna corporibus unda vitaret.
PL 20, 583A彼に従って、我々は悪を断罪することも、称賛すべきものを是認することも心得ている。また、諸君が司教の職務として父祖たちの定めを守り、踏みにじってはならないとみなしている点、すなわち、彼らが人間の判断ではなく神的な判断によって、たとえ離れた遠い属州で行われることであれ、何であれ、それがこの座の知るところとならないかぎりは、終結させてはならないと決めたという点である。それは、この座の全権威によって、正しい宣告が確かなものとされるため、そしてそこから他の諸教会が——あたかもすべての水がその生まれの泉から流れ出て、全世界のさまざまな地域に、腐らない源の清い流れが行き渡るように——何を命じ(おそらく「praeciperent」)、誰を洗い、誰を清められない泥でいわば汚された者として、清い体にふさわしい水が避けるのかを、受け取るためである。