Epistolae et decreta 21.0.1
INNOCENTIUS MAXIMIANO EPISCOPO. Miramur, prudentiam tuam scripta ad Atticum episcopum Constantinopolitanae urbis a nobis et prosecutione propria, et dato libello qui subter annexus est, postulare, a quo nec missas ullas saltem epistolas ad nos vel ad vestram synodum utique pertulisti; idque non petenti aestimes tribuendum, quod videas deprecantibus, discussa ratione, concessum.
PL 20, 544Aインノケンティウスより司教マクシミアヌスへ。あなたの慎重さが、我々からコンスタンティノポリス市の司教アッティコスに宛てた書面を、自らの働きかけと、下に付した願い書によって求めていることに、我々は驚く。あなたはその彼から、我々にも諸君の教会会議にも、送られた書簡を一通さえ持ち帰ったことがないのに。そして、願い出てもいない者に、願う者たちには理を吟味したうえで許されたと見えるものを、与えるべきだとあなたは考えるのか。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXII書簡〕
Epistolae et decreta 21.0.2
Communio enim suspensa restituitur demonstranti causas, quibus id acciderat, jam esse detersas, et profitenti conditiones pacis impletas.
PL 20, 544C実に、停止された交わりは、それを招いた原因がすでに除かれたことを示し、平和の条件を満たしたと表明する者に回復される。
Epistolae et decreta 21.0.3
Quod neque apud vos, neque apud nos, ut praedixi, Atticus missis aliquibus suorum vel dicere voluit vel demonstrare completum, quemadmodum Antiochenae ecclesiae frater et coepiscopus noster Alexander digna legatione et prosecutus est et probavit.
PL 20, 545A前に述べたとおり、アッティコスは、自分の側の者を送って、これが成し遂げられたと、我々のもとでも諸君のもとでも、語ろうともせず、示そうともしなかった。アンティオキア教会の我々の兄弟にして同僚の司教アレクサンドロスが、ふさわしい使節団をもって、遂行し、証明したのとは違って。
Epistolae et decreta 21.0.4
Quibus omnibus utique interesse dignatus, cognovisti quemadmodum singillatim omnia scriptorum nostrorum antehac de causa beatissimi Joannis quondam episcopi nostri discusserim, utque illi in omnibus satis evidenter monstrarint, universa, quae apud Antiochiam fieri debuerint, fuisse completa.
PL 20, 545Aそれらすべてに居合わせることをよしとしたあなたは、私が、今は亡き我々の司教、いとも福なるヨアンネスの件について、これまでの我々の書面の一つ一つを、どのように個々に吟味したか、また彼らがあらゆる点でいかに十分に明白に、アンティオキアでなされるべきことがすべて成し遂げられたと示したかを、知ったのである。
Epistolae et decreta 21.0.5
Quorum amplexati pacem, utique fidem fecimus, et magnum tramitem omnibus eamdem postulaturis ostendimus; si modo quae discussa sunt atque completa, etiam ipsi se pro suo loco fecisse vel complesse aliquando monstraverint, communionemque, ut isti, legatione solemniter destinata, sibi rogaverint redhiberi.
PL 20, 545A彼らの平和を抱いて、我々は確かに信頼を与え、同じことを求めようとするすべての者に大きな道を示した。ただし、吟味され成し遂げられたことを、彼ら自身も自分の持ち場に応じて行った、あるいは果たしたと、いつか示し、あの者たちのように、正式に派遣された使節団によって、交わりが自分たちに返されるよう願うならば。
Epistolae et decreta 21.0.6
Exspectamus ergo et professionem memorati de completis omnibus conditionibus, quas diversis temporibus praediximus, et petitionem communionis, ut recte et petenti, et probanti se eamdem mereri, reddamus, frater charissime.
PL 20, 545Bそれゆえ我々は、前述の者が、我々が時に応じて前もって告げた諸条件がすべて満たされたと表明するのと、交わりを請願するのを待つ、親愛なる兄弟よ。それによって、正当に願い、かつ自分がそれに値することを証明する者に、我々がそれを返せるようにである。
Epistolae et decreta 21.0.7
Nam de omnibus plenissimas ad sanctam fratrum nostrorum synodum dudum litteras percepisti.
PL 20, 545Bというのも、あなたはすべてについて、我々の兄弟たちの聖なる教会会議に宛てた、最も十分な書簡を、先に受け取っているからである。