Epistolae et decreta 28.2.1
Gratulor igitur, charissimi fratres, quod per fratrem et coepiscopum nostrum Julium litteras ad nos destinastis: et cum illis curam geritis quibus praesidetis Ecclesiis, sollicitudinem vestram pro omnium utilitate monstratis: et per cunctas totius orbis ecclesias omnibus una quod prosit, decernendum esse deposcitis: ut suis constabilita regulis.
PL 20, 583Bそれゆえ、親愛なる兄弟たちよ、私は喜ぶ。諸君が、我々の兄弟にして同僚の司教であるユリウスを通して書簡を我々に送ったこと、そしてそれによって、諸君が統べる諸教会への配慮を示し、すべての人の益のために諸君の心遣いを明らかにしたこと、そして全世界のすべての教会を通して、すべての人に益となる一つのことが決定されるべきだと求めたことを。それは、自らの規則によって堅固にされた〔この文は次の節の「教会」に続く〕
Epistolae et decreta 28.2.2
Ecclesia, et hoc, quo illos caveat, pronuntiationis justae firmata decreto, talibus patere non possit, qui perversis instructi, immo destructi, verborum argutiis, sub imagine catholicae fidei disputantes, velut pestiferum exhalantes virus, ut hominum recte sentientium in deteriorem partem corda corrumpant, totam veri dogmatis quaerunt evertere disciplinam.
PL 20, 583C教会が、また、彼らを警戒するための、正しい宣告の決定によって確かにされて、そのような者たちに開かれたままではありえなくなるためである。彼らは、歪んだ言葉の巧妙さで身を固めた——いや、むしろ身を崩した〔instructi, immo destructi。語呂合わせ〕——者たちで、公同の信仰の姿のもとで論じながら、いわば有毒な毒気を吐き出して、正しく考える人々の心をより悪い方へと堕落させ、真の教えの規律全体を覆そうとしている。
Epistolae et decreta 28.2.3
Sanandum ergo celerius, ne longius exsecrandus animis morbus irrepat: sicut medicus, cum viderit hujus terreni corporis aliquem esse languorem, magnum suae artis aestimat documentum, si cito quis illius interventu desperatus evadat; vel cum putre vulnus aspexerit, adhibet fomenta, vel caetera quibus illud possit quod natum fuerat vulnus obduci; ac si id manens sanari non poterit, ne corpus reliquum sua tabe corrumpat, ferro amputat quod nocebat, quo reliquum integrum servet et intactum.
PL 20, 584Aゆえに、いっそう早く癒やされねばならない。呪うべき病が、人々の心にさらに深く忍び込んでしまわないように。医者がこの地上の体にある病弱を見るとき、自分の技の大いなる証しを、人が彼の介入によって絶望的な状態から早く脱するなら、そこに数えるのと同じである。また、膿んだ傷を見れば湿布や、その生じた傷を覆いうる他の手当てを施し、もしそれが残ったままで癒せないなら、残りの体をその腐敗で損なわないように、害をなすものを鉄で切り落とし、残りを無傷で触れられずに保つのである。
Epistolae et decreta 28.2.4
Praecidendum id ergo est, quod velut puro sanoque nimium corpori vulnus obrepsit; ne cum tardius abstergitur, in ipsis pene visceribus hujus mali non exhaurienda post sentina considat.
PL 20, 584Aゆえに、いわば清らかで健全な体にあまりにも忍び込んだ傷は、切り落とされねばならない。そうしないと、それが遅れて拭い去られると、内臓そのものの近くに、この悪の、もはや汲み尽くせない汚水溜めが沈殿してしまう。