Epistolae et decreta 28.4.1
Qui enim adjutorium Dei negat, vellem interrogare quid dicat: nos non mereri, an illum hoc non posse praestare, an nihil esse propter quod unusquisque hoc debeat postulare? Posse hoc Deum, opera ipsa testantur.
PL 20, 585A神の助けを否定する者に、私は尋ねたい。何を言うのか。我々がそれに値しないというのか、神がそれを与えることができないというのか、それとも誰もそれを求めるべき理由は何もないというのか。神がこれをなしうることは、その業そのものが証している。
Epistolae et decreta 28.4.2
Et adjutorio quotidiano nos egere, negare non possumus. Hoc enim seu bene vivimus provocamus, ut melius sanctiusque vivamus; seu prave sentientes a bonis avertimur, ut ad rectam redeamus viam, ejus auxilio plus egemus.
PL 20, 585Aそして、日々の助けを我々が必要としていることを、我々は否定できない。実際、我々が善く生きているときには、いっそう善く聖なる生き方をするために、これを呼び求め、あるいは誤った考えを持って善から遠ざかったときには、正しい道に戻るために、その助けをなおいっそう必要とする。
Epistolae et decreta 28.4.3
Nam quid tam mortiferum, tam praeceps videatur ad casum, tam expositum ad omnia pericula, si hoc solum nobis putantes posse sufficere, quod liberum arbitrium cum nasceremur accepimus, ultra jam a Domino nihil quaeramus, id est, auctoris nostri obliti, ejus potentiam, ut nos ostendamus liberos, abjuremus; quasi jam amplius quod possit dare non habeat, qui te in tuo ortu liberum fecit: nescientes, quod nisi magnis precibus gratia in nos implorata descendat, nequaquam terrenae labis et mundani corporis vincere conemur errores, cum pares nos ad resistendum non liberum arbitrium, sed Dei solum facere possit auxilium?
PL 20, 585B実際、何が、これほど死をもたらし、これほど転落へ向かい、これほどあらゆる危険にさらされたものに見えようか。すなわち、我々が生まれたときに受けた自由意志だけで我々には足りると考え、もはや主に何一つ求めず、つまり我々の作り主を忘れて、我々が自由であることを示すために、その力を否認するというのは。まるで、汝を生まれのときに自由にした者には、もはやそれ以上に与えうるものがないかのように。我々は知らないのだ、恩寵が大いなる祈りによって我々に求められて下らなければ、地上の汚れとこの世の体の誤りに打ち勝とうとして努めても、決して成し遂げられないことを〔nequaquam … vincere conemur は「打ち勝とうと努めることさえ決してしない」とも読める〕。我々を抵抗するに足る者としうるのは、自由意志ではなく、神の助けだけなのに。