Epistolae et decreta 37.0.1
INNOCENTIUS MAXIMO et SEVERO episcopis per Brittios. Ecclesiasticorum canonum norma nulli esse debet incognita sacerdotum: quia nesciri haec a pontifice satis est indecorum, maxime cum a laicis religiosis viris et sciatur, et custodienda esse ducatur.
PL 20, 605Aインノケンティウスより、ブルッティウム一帯の司教マクシムスとセウェルスへ。教会の規定(カノン)の規範は、司教たちの誰にも知られぬものであってはならない。これが司教〔pontifex〕に知られていないのは甚だ見苦しく、とりわけ信仰深い平信徒たちによって知られ、守るべきものと考えられている場合はそうである。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXXVIII書簡〕
Epistolae et decreta 37.0.2
Nuper quidem (Dist. 81, c. 6) . Maximilianus filius noster agens in rebus cujusmodi querelam detulerit, libelli ejus series annexa declarat.
PL 20, 605B先ごろ(Dist. 81, c. 6)、我々の子である皇帝の使者〔agens in rebus〕マクシミリアヌスがどのような訴えを持ち込んだかは、添えられた彼の訴状の内容が示している。
Epistolae et decreta 37.0.3
Qui zelo fidei ac disciplinae ductus, non patitur Ecclesiam pollui ab indignis presbyteris, quos in presbyterio filios asserit procreasse. Quod non licere exponerem, nisi nossem vestram prudentiam legis totius habere notitiam.
PL 20, 605B彼は信仰と規律の熱意に導かれ、教会が不相応な司祭たちによって汚されることを許さない。その司祭たちは、司祭の職にありながら子をもうけたと彼は主張している。諸君の思慮が法全体の知識を持っていると知らなかったならば、それが許されないことを私は説明するところである。
Epistolae et decreta 37.0.4
Et ideo, fratres charissimi, libelli, qui subjectus est, tenore perspecto, eos qui talia perpetrasse dicuntur, jubebitis in medio collocari; discussisque objectionibus, quae ipsis presbyteris impinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur officio: quia qui sancti non sunt, sancta tentare non possunt; atque alieni efficiantur a ministerio, quod vivendo illicite polluerunt.
PL 20, 605Bそれゆえ、親愛なる兄弟たちよ、付された訴状の趣旨を検分した上で、諸君は、そのようなことをしたとされる者たちを、真ん中に立たせるよう命じよ。司祭たち自身に向けられた告発を審理し、有罪と証明されうるなら、司祭の職務から退けられよ。聖なるのでない者たちは聖なるものに手を出しえないからである。また、不法な生き方で汚した奉仕から、よそ者とされよ。
Epistolae et decreta 37.0.5
Miramur autem haec eorum dissimulare episcopos, ut aut connivere, aut nescire esse illicita judicentur.
PL 20, 605Cだが我々は、彼らの司教たちがこれらを見て見ぬふりをして、黙認している、あるいは不法であることを知らないと判断されるほどであることに驚く。