インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXVII, Caput III 第XXVII項 第III章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 573B · 3 sectiones

Epistolae et decreta 27.3.1

1

Non agitur de uno Pelagio, qui jam fortasse correctus est, quod utinam ita sit! sed de tam multis, quibus loquaciter contendentibus, et infirmas atque ineruditas animas velut convinctas trahentibus, firmas autem et in fide stabiles ipsa contentione fatigantibus, usquequaque jam plena sunt omnia.

PL 20, 573B

問題は一人のペラギウスのことではない。彼はもう矯正されているかもしれない。そうであればよいのだが。むしろ、非常に多くの者のことである。彼らがおしゃべりに論じ立て、弱く未熟な魂をいわば縛りつけて引きずり、強く信仰に堅固な者たちをも論争そのもので疲れさせることによって、いたるところすべてが、すでにこうした者たちで満ちている。

Epistolae et decreta 27.3.2

2

Aut ergo a tua veneratione accersendus est Romam, et diligenter interrogandus, quam dicat gratiam, qua fateatur, si tamen jam fateatur, ad non peccandum justeque vivendum homines adjuvari: aut hoc ipsum cum eo per litteras agendum.

PL 20, 573B

それゆえ、あなたの尊さによって、彼はローマに召喚され、どの恩寵を言うのか、すなわち、人々が罪を犯さず正しく生きるために助けられると告白するという、その恩寵について——もっとも、すでに告白しているならだが——念入りに尋問されるべきである。あるいは、まさにこのことを書簡によって彼と取り計らうべきである。

Epistolae et decreta 27.3.3

3

Et cum inventus fuerit hanc dicere, quam docet ecclesiastica et apostolica veritas, tunc sine ullo scrupulo Ecclesiae, sine latibulo ambiguitatis ullius, absolvendus est, tunc est re vera de ejus purgatione gaudendum.

PL 20, 573C

彼が、教会的で使徒的な真理の教える恩寵を語っていると判明したときには、教会の何らの懸念もなく、何の曖昧さの隠れ場所もなく、彼は無罪とされるべきであり、そのときこそ、まことに彼の潔白を喜ぶべきである。