Epistolae et decreta 24.7.1
CAP. IV. Sabbato vero (De consecr. dist. 3, c. 13) jejunandum esse, ratio evidentissima demonstrat.
PL 20, 555A第4章——土曜日には断食すべきであることを(De consecr. dist. 3, c. 13)、最も明白な理が示している。
Epistolae et decreta 24.7.2
Nam (Ivo p. 4, c. 28) si diem Dominicum ob venerabilem resurrectionem Domini nostri Jesu Christi non solum in Pascha celebramus, verum etiam per singulos circulos hebdomadarum, ipsius diei imaginem frequentamus, ac sexta feria propter passionem Domini jejunamus, sabbatum praetermittere non debemus, quod inter tristitiam atque laetitiam temporis illius videtur inclusum.
PL 20, 555A実に(Ivo p. 4, c. 28)、我々が、我々の主イエス・キリストの尊い復活のゆえに、主日を復活祭においてだけでなく、一週ごとの巡りのたびにその日の似姿を祝い、第六の日〔金曜日〕には主の受難のゆえに断食するのであれば、土曜日を飛ばしてはならない。それはあの時の悲しみと喜びのあいだに挟まれていると見えるからである。
Epistolae et decreta 24.7.3
Nam utique constat, Apostolos biduo isto et in moerore fuisse, et propter metum Judaeorum se occuluisse. Quod utique non dubium est, in tantum eos jejunasse biduo memorato (Joan. XX) , ut traditio Ecclesiae habeat, isto biduo sacramenta penitus non celebrari.
PL 20, 555B実に、使徒たちがこの二日間、悲しみのうちにあり、ユダヤ人への恐れのゆえに身を隠していたことは確かである。彼らが前述の二日間それほど断食したことは疑いなく(ヨハネ20)、そのため、この二日間は秘跡を決して祝わないという教会の伝承がある。
Epistolae et decreta 24.7.4
Quae utique forma per singulas tenenda est hebdomadas propter id, quod commemoratio diei illius semper est celebranda. Quod si putant, semel atque uno sabbato jejunandum; ergo et Dominica, et sexta feria semel in Pascha erit utique celebranda.
PL 20, 556Aこの型は、あの日の記念が常に祝われるべきであるゆえに、毎週守られねばならない。もし彼らが、ある一つの土曜日に一度だけ断食すべきだと考えるなら、主日も第六の日も、復活祭に一度だけ祝われることになろう。
Epistolae et decreta 24.7.5
Si autem Dominici diei ac sextae feriae per singulas hebdomadas reparanda imago est; dementis est, bidui agere consuetudinem sabbato praetermisso; cum non disparem habeat causam, a sexta videlicet feria, in qua Dominus passus est, quando et ad inferos fuit, ut tertia die resurgens redderet laetitiam post biduanam tristitiam praecedentem.
PL 20, 556Aだが、主日と第六の日の似姿が毎週取り戻されねばならないとするなら、土曜日を飛ばして二日間の慣習を行うのは、正気でない者のすることである。土曜日は、主が受難し、冥界にもいた第六の日と異ならない理由を持つからである。それは、三日目に復活して、先行する二日間の悲しみのあとに喜びを返すためであった。
Epistolae et decreta 24.7.6
Non ergo nos negamus sexta feria jejunandum; sed dicimus et sabbato hoc agendum, quia ambo dies tristitiam Apostolis, vel his qui Christum secuti sunt, indixerunt.
PL 20, 556Aそれゆえ我々は、第六の日に断食すべきことを否定するのではない。我々はこう言うのである、土曜日にもこれを行うべきである、両日が使徒たち、あるいはキリストに従った者たちに悲しみをもたらしたからである、と。
Epistolae et decreta 24.7.7
Qui die Dominico hilarati, non solum ipsum festivissimum esse voluerunt, verum etiam per omnes hebdomadas frequentandum esse duxerunt.
PL 20, 556Bその彼らは、主日に喜びを与えられ、その日そのものを最も祝うべき日としようとしただけでなく、毎週繰り返し守るべきだと考えた。