インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXVII, Caput XIV 第XXVII項 第XIV章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 579A · 6 sectiones

Epistolae et decreta 27.14.1

1

Quapropter si et ante tempus Legis, et tempore ipso Legis, justos patres ex fide viventes, non possibilitas naturae infirmae et indigae ac vitiatae et sub peccato venumdatae, sed Dei gratia per fidem justificabat, et nunc eadem in apertum jam veniens revelata justificat; anathemet ergo Pelagius scripta sua, ubi contra eam, etsi non per contumaciam, tamen per ignorantiam disputat, possibilitatem defendendo naturae ad vincenda peccata, et implenda mandata.

PL 20, 579A

それゆえ、律法の時より前にも、律法の時そのものにも、信仰によって生きた正しい父祖たちを義としたのは、弱く、乏しく、損なわれ、罪の下に売られた本性の可能性ではなく、信仰を通した神の恩寵であり、今もその同じ恩寵が、すでに明らかなものとなって啓示され、義とするのであれば、ペラギウスは自分の書いたものをアナテマとせよ。そこで彼は、頑固さからではないにせよ無知から、その恩寵に反して論じ、罪に打ち勝ち戒めを果たすための本性の可能性を擁護している。

Epistolae et decreta 27.14.2

2

Aut si ea sua esse negat, aut scriptis suis ab inimicis suis dicit immissa, quae sua esse negat, anathemet ea tamen et damnet paterna exhortatione et auctoritate sanctimoniae tuae.

PL 20, 579A

あるいは、もし彼がそれらは自分のものではないと否定し、自分のものではないと否定するそれらが、敵によって自分の著作に紛れ込まされたのだと言うなら、それでも彼は、あなたの聖潔の父としての勧告と権威をもって、それらをアナテマとし、断罪せよ。

Epistolae et decreta 27.14.3

3

Si vult ergo, onerosum sibi et perniciosum discat Ecclesiae scandalum auferre: quod scandalum auditores et in perversum dilectores ejus usquequaque spargere non quiescunt.

PL 20, 579A

それゆえ、彼が望むなら、自分にとって重荷で有害であるところの、教会のつまずきを取り除くことを学べ。このつまずきを、彼の聞き手たち、そして彼を歪んだ形で愛する者たちが、いたるところに撒き散らしてやまない。

Epistolae et decreta 27.14.4

4

Si enim cognoverint eumdem librum, quem illius vel putant esse, vel norunt, episcoporum catholicorum auctoritate, et maxime sanctitatis tuae, quam apud eum esse majoris ponderis minime dubitamus, ab eodem ipso esse anathematum atque damnatum; non eos ulterius existimamus ausuros, loquendo contra gratiam Dei quae revelata est per passionem et resurrectionem Christi, pectora fidelia et simpliciter Christiana turbare: sed potius, adjuvante misericordia Domini, concertantibus nobiscum charitate ac pietate flagrantibus orationibus tuis, non solum ut in aeternum beati, verum etiam justi et sancti sint, non in sua virtute, sed in eadem gratia confisuros.

PL 20, 579B

もし彼らが、彼のものだと思っているか知っているその同じ書物が、公同の司教たちの権威によって、とりわけ、彼のもとではより重みがあることを我々が少しも疑わないあなたの聖性の権威によって、彼自身によってアナテマとされ断罪されたと知るなら、我々は、彼らがもはや、キリストの受難と復活によって啓示された神の恩寵に反することを語って、信仰ある、素朴にキリスト教徒である胸を乱そうとはしないと考える。むしろ、主の慈しみが助けて、愛と敬虔に燃えるあなたの祈りが我々とともに戦う中で、彼らが永遠に福なる者となるだけでなく、正しく聖なる者ともなるために、自分の力にではなく、その同じ恩寵に頼るであろうと考える。

Epistolae et decreta 27.14.5

5

Unde et ad ipsum scriptam ab uno nostrum epistolam, ad quem per quemdam Orientalem diaconum, civem autem Hipponensem, tamquam purgationis suae quaedam scripta transmisit, tuae beattiudini potius credidimus dirigendam, melius judicantes et petentes, ut eam ei mittere ipse digneris.

PL 20, 579C

そこで、彼自身に宛てて我々の一人が書いた書簡——彼はその一人に、東方出身の助祭、ただしヒッポの市民である者を通して、自分の潔白を示すかのような文書をいくつか送ってきたのだが——を、むしろあなたの至福に託して送るべきだと我々は考え、そのほうがよいと判断し、あなた自身がそれを彼に送ることをよしとしてくれるよう願った〔底本は beattiudini。beatitudini と読む〕。

Epistolae et decreta 27.14.6

6

Sic enim eam legere potius non dedignabitur, magis in illa eum qui misit, quam qui scripsit attendens.

PL 20, 580A

実際、そうすれば彼は、書いた者よりも送った者のほうをそこに重んじつつ、むしろそれを読むことを不快としないであろう。