Epistolae et decreta 6.2.1
CAP. I. Proposuisti, quid de his observari debeat, quos in diaconii ministeriis aut in officio presbyterii positos, incontinentes esse aut fuisse, generati filii prodiderunt (Dist. 82, c. 2; Ivo p. 6, c. 57; Agathense concil. c. 9) .
PL 20, 496B第1章——あなたは、助祭の務めあるいは司祭の職に就いていながら、不節制であった、あるいは不節制であることが、生まれた子らによって露見した者たちについて、何が守られるべきかを尋ねた(Dist. 82, c. 2; Ivo p. 6, c. 57; Agathense concil. c. 9)。
Epistolae et decreta 6.2.2
De his et divinarum legum manifesta est disciplina, et beatae recordationis viri Siricii episcopi monita (Epist. 1 c. 7, et epist. 5, n. 3) evidentia commearunt, ut incontinentes in officiis talibus positi, omni honore ecclesiastico priventur, nec admittantur accedere ad ministerium, quod sola continentia oportet impleri.
PL 20, 496Bこれについては、神の諸法の規律は明白であり、福なる記憶の人、司教シリキウスの訓戒も(Epist. 1 c. 7, et epist. 5, n. 3)明白に各地へ行き渡って、次のように定めている。そうした職に就きながら不節制な者は、教会のあらゆる栄誉を奪われ、自制だけが満たすべき務めに近づくことを許されない、と。
Epistolae et decreta 6.2.3
Est enim vetus admodum sacrae legis auctoritas, jam inde ab initio custodita, quod in templo anno vicis suae habitare praecepti sunt sacerdotes (Luc. I) ; ut servientes sacris oblationibus, puros et ab omni labe purgatos sibi vindicent divina ministeria (I Paralip. XXIV) : neque eos ad sacrificia fas sit admitti, qui exercent vel cum uxore carnale consortium, quia scriptum est: Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. XI, 44, et XX, 7) .
PL 20, 496B聖なる法の権威は実に古く、すでに初めから守られてきた。すなわち、祭司たちは、自分の当番の年に神殿に留まるよう命じられた(ルカ1)。それは、聖なる献げ物に仕える者として、清く、あらゆる汚れから清められた者を、神の務めが求めるためである(歴代誌上24)。また、妻との肉の交わりを営む者が犠牲に近づくことが許されるべきでもない。次のように書かれているからである。「汝らは聖なる者であれ。私、汝らの神である主は聖であるから」(レビ記11:44、また20:7)。
Epistolae et decreta 6.2.4
Quibus utique, propter sobolis successionem, propterea uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu ad sacerdotium nullus fuerat praeceptus accedere, quanto magis (Confer. concil. Turon. I, an. 461, c. 1) hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debent, quibus vel sacerdotium, vel ministerium sine successione est, nec praeterit dies, qua vel a sacrificiis divinis, vel a baptismatis officio vacent!
PL 20, 497A彼らに対してこそ、子孫の継承のために、妻との交わりは緩められていた。他の部族から祭司職に就くことは誰にも命じられていなかったからである。それならば、いっそう(concil. Turon. I, an. 461, c. 1 を参照せよ)、祭司〔sacerdos〕やレビ人〔助祭のこと〕は、叙階の日から純潔を守らねばならない。彼らの祭司職あるいは務めには継承がなく、神への犠牲あるいは洗礼の務めから離れていられる日は一日もないのだから。
Epistolae et decreta 6.2.5
Nam si Paulus ad Corinthios scribit dicens, Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi (I Corint. VII, 5); et hoc utique laicis praecepit; multo magis sacerdotes, quibus et orandi et sacrificandi juge officium est, semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere.
PL 20, 497A実に、パウロがコリントの人々に書き送って言う。「汝らはしばらくの間、身を控え、祈りに専念せよ」(一コリント7:5)。しかもこれを平信徒に命じたのである。まして祭司には、祈りと犠牲を献げるという絶え間ない務めがあるのだから、つねにこのような交わりを控えねばならない。
Epistolae et decreta 6.2.6
Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore vel sacrificare usurpabit, aut qua conscientia quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum (Tit. I, 15) ?
PL 20, 497Bそのような者が肉の欲望に汚されたなら、いかなる恥じらいをもって、あえて犠牲を献げようとするのか。いかなる良心、いかなる功績をもって、聞き入れられると信じるのか。「すべては清い者には清いが、汚された者と信じない者には何も清くない」(テトス1:15)と言われているというのに。