Epistolae et decreta 25.6.1
Unde etiamsi Pelagius Coelestiusque correcti sunt, vel se ista numquam sensisse dicunt, et quaecumque scripta contra eos prolata fuerint, sua esse negant, nec est quemadmodum de mendacio convincantur: generaliter tamen, quicumque dogmatizat et affirmat, humanam sibi ad vincenda peccata, et Dei mandata facienda, sufficere posse naturam, et eo modo gratiae Dei, quae sanctorum evidentius orationibus declaratur, adversarius invenitur: et quicumque negat parvulos per baptismum Christi a perditione liberari, et salutem percipere sempiternam, anathema sit.
PL 20, 568Bそれゆえ、たとえペラギウスとカエレスティウスが矯正されたとしても、あるいは、自分たちはこのようなことを決して考えなかったと言い、彼らに対して提出されたどんな文書も自分たちのものではないと否認し、偽りであると彼らを論証する手立てがないとしても、それでもなお一般に、人間の本性が罪に打ち勝ち神の戒めを行うのに自分には足りうると教え主張し、その仕方で、聖人たちの祈りによっていっそう明らかに示される神の恩寵の敵対者と見いだされる者、また、幼児がキリストの洗礼によって滅びから解放され、永遠の救いを受けることを否定する者は、誰であれアナテマとなれ。
Epistolae et decreta 25.6.2
Quaecumque autem alia eis objiciuntur non dubitamus venerationem tuam, cum gesta episcopalia ( Palaestinae synodi ) perspexerit, quae in Oriente in eadem causa confecta dicuntur, id judicaturam, unde omnes in Dei misericordia gaudeamus. Ora pro nobis, domine beatissime papa.
PL 20, 568B彼らに対して提起されるほかのことについては、あなたの尊さが、同じ案件のために東方で作成されたと言われる司教の記録(パレスティナの教会会議の)に目を通したとき、我々がみな神の慈しみのうちに喜べるような判断を下すであろうことを、我々は疑わない。我々のために祈ってほしい、いとも福なる主なる教皇よ。