Epistolae et decreta 27.6.1
Misimus reverentiae tuae librum, quem dederunt quidam religiosi et honesti adolescentes servi Dei, quorum etiam nomina non tacemus; nam Timasius et Jacobus vocantur.
PL 20, 575Bあなたへの敬意に宛てて、我々は一冊の書物を送った。それは、神の僕である、敬虔で誠実な二人の若者が渡したものであり、彼らの名も我々は伏せない。ティマシウスとヤコブスという。
Epistolae et decreta 27.6.2
Qui, sicut audivimus, et etiam nosse dignaris, ipsius Pelagii exhortatione spem quam habebant in saeculo reliquerunt, et nunc continentes Deo serviunt.
PL 20, 575B彼らは、我々が聞いたとおり、またあなたもよしとして知っているとおり、そのペラギウス自身の勧めによって、世で抱いていた望みを捨て、今は自制しつつ神に仕えている。
Epistolae et decreta 27.6.3
Qui cum eodem errore tandem aliquando per qualemcumque operam nostram Domino inspirante caruissent, protulerunt eumdem librum, Pelagii esse dicentes, et ut ei responderetur, impendio rogaverunt.
PL 20, 575B彼らは、主が霊感を吹き込んで、我々のささやかな働きを通して、ついにその同じ誤謬から離れたとき、その書物を持ち出し、ペラギウスのものだと言って、それに対する返答を強く求めた。
Epistolae et decreta 27.6.4
Factum est: ad eosdem rescripta est ipsa responsio ( Liber Augustini de Natura et Gratia ); agentes gratias rescripserunt (Epist. apud Augustin. nunc 168) . Utrumque misimus, et cui responsum est, et quod responsum est.
PL 20, 575Bそれは実現し、まさにその返答が彼らに書き送られた(アウグスティヌスの書『本性と恩寵について』)。彼らは感謝して返書を送った(アウグスティヌスの書簡集、現在の第168書簡)。その両方を我々は送った。答えを受けた書と、その答えとである。
Epistolae et decreta 27.6.5
Et ne nimium essemus onerosi, signa fecimus his locis, ubi petimus inspicere ne graveris, quemadmodum, sibi objecta quaestione quod gratiam Dei negaret, ita respondit, ut eam esse non diceret, nisi naturam in qua nos condidit Deus.
PL 20, 575Cまた、あまり負担をかけすぎないように、我々は印をつけた。その箇所を見るのを、どうか煩わしく思わないでほしい。そこで彼は、神の恩寵を否定しているとの問いを突きつけられたのに、神が我々をそのうちに造った本性以外のものを恩寵とは言わない、という仕方で答えているのである。