Epistolae et decreta 26.2.1
Nova quippe haeresis et nimium perniciosa tentat assurgere inimicorum gratiae Christi, qui nobis Dominicam etiam orationem impiis disputationibus conantur auferre.
PL 20, 569B実に、キリストの恩寵の敵どもの、新しく、あまりにも有害な異端が、立ち上がろうとしている。彼らは不敬虔な論争によって、主の祈りまで我々から奪い去ろうとしているのである。
Epistolae et decreta 26.2.2
Cum enim Dominus docuerit ut dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12) : isti dicunt, posse hominem in hac vita, praeceptis Dei cognitis, ad tantam perfectionem justitiae sine adjutorio gratiae Salvatoris per solum liberae voluntatis arbitrium pervenire, ut ei non sit jam necessarium dicere, Dimitte nobis debita nostra: illud vero quod sequitur, Ne nos inferas in tentationem (Ibid., 13) , non ita intelligendum, tamquam divinum adjutorium poscere debeamus, ne in peccatum tentati decidamus; sed hoc in nostra esse positum potestate, et ad hoc implendum solam sufficere hominis voluntatem: tamquam frustra Apostolus dixerit, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16) ; et, Fidelis Deus, qui vos non permittit tentari super id, quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13) .
PL 20, 569B主は「我々の負い目を赦せ、我々も我々の負い目ある者たちを赦すように」(マタイ6:12)と我々が言うよう教えたのに、彼らは言う。人間はこの生において、神の戒めを知れば、救い主の恩寵の助けなしに、自由意志の選択だけで、もはや「我々の負い目を赦せ」と言う必要がないほどの正義の完全さに達しうる、と。また、それに続く「我々を誘惑に導くな」(マタイ6:13)は、誘惑されて罪に落ちないように神の助けを求めなければならない、という意味に理解すべきではなく、それは我々の力のうちに置かれており、それを果たすには人間の意志だけで足りる、と。あたかも使徒が、「望む者でも走る者でもなく、慈しむ神による」(ローマ9:16)、また「神は信実である。神は、汝らが耐えうる以上に誘惑されることを許さず、誘惑とともに、汝らが耐えうるよう、脱出の道をも備える」(一コリント10:13)と言ったのは、空しいことであったかのように。
Epistolae et decreta 26.2.3
Frustra etiam Dominus dixerit apostolo Petro, Rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Lucae XXII, 32); et omnibus suis, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXIV, 41) : si hoc totum est potestatis humanae.
PL 20, 570A主が使徒ペトロに「私は汝のために、汝の信仰が失われぬよう願った」(ルカ22:32)と言ったのも、すべての自分の弟子に「汝ら、目を覚まして祈れ、誘惑に陥らぬように」(マタイ24:41)〔引かれた句はマタイ26:41に当たる〕と言ったのも、空しいことであったことになろう。もしこれがすべて人間の力のうちにあるのなら。
Epistolae et decreta 26.2.4
Pueros quoque parvulos, etsi nullis imbuantur Christianae gratiae sacramentis, habituros vitam aeternam, nequaquam Christiana praesumptione contendunt, evacuantes quod dicit Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12) ; et alio loco, sicut in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22) .
PL 20, 570Aまた、幼い子どもたちも、キリスト教の恩寵の秘跡を何ら授けられなくとも、永遠の生命を持つであろうと、彼らはキリスト教徒にふさわしくない思い上がりをもって主張し、使徒の言葉を空しくする。「一人の人によって罪が世に入り、罪によって死が入り、こうして死はすべての人に及んだ。その一人のうちにすべての人が罪を犯した」(ローマ5:12)。また別の箇所では、「アダムにおいてすべての人が死ぬように、キリストにおいてすべての人が生かされる」(一コリント15:22)。
Epistolae et decreta 26.2.5
Ut ergo alia omittamus, quae contra sanctas Scripturas plurima disserunt, haec interim duo, quibus omnino totum quod Christiani sumus conantur evertere, quae fidelia corda sustineant, non esse rogandum Deum ut contra peccati malum atque ad operandam justitiam sit noster adjutor, et non opitulari parvulis ad consequendam vitam aeternam Christianae gratiae sacramentum.
PL 20, 570Bゆえに、聖書に反して彼らが数多く論じているほかの事柄は措くとして、さしあたり次の二つを——それらによって彼らは、我々がキリスト教徒であることのすべてを覆そうとしているのだが——信仰ある心が耐えうるであろうか。すなわち、罪の悪に対して、また正義を行うために、神が我々の助け手となるよう願うべきではないということ、そして、キリスト教の恩寵の秘跡は、幼児が永遠の生命を得るのを助けないということである。