インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum VII, Caput II 第VII項 第II章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 503A · 5 sectiones

Epistolae et decreta 7.2.1

1

Quam injuste viventi Joanni episcopus est subrogatus. --Quis enim ferre possit ea quae ab illis delinquuntur, quos prae caeteris decebat tranquillitatis ac pacis et concordiae esse studiosos?

PL 20, 503A

ヨアンネスが生きているのに、いかに不当に司教が後任に立てられたか。——実に、誰が耐えられようか。他の誰にもまして、静けさと平和と一致を熱心に求めるのがふさわしい者たちによって犯される過ちを。

Epistolae et decreta 7.2.2

2

Nunc autem praepostero more sacerdotes innoxii e sedibus ecclesiarum suarum exturbantur. Quod quidem primus injuste perpessus est frater et consacerdos noster Joannes episcopus vester, cum nulla ratione fuisset auditus. Nullum crimen offertur, nec auditur.

PL 20, 503B

ところが今は、倒錯した仕方で、無辜の司教たちが、自らの諸教会の座から追い出されている。これを最初に不当に被ったのが、我々の兄弟であり同僚の司教、諸君の司教ヨアンネスであり、彼はいかなる理由によっても審問を受けなかった。いかなる罪過も提示されず、聞かれもしない。

Epistolae et decreta 7.2.3

3

Et quodnam est hoc perditum consilium? Ut non sit, aut quaeratur ulla species judicii, in locum viventium sacerdotum alii substituuntur: quasi qui ab hujusmodi facinore auspicati sunt, aliquid recti aut habere, aut egisse, judicari possint.

PL 20, 503B

この破滅的な企てはいったい何か。裁きの体裁がいささかもなく、求められもしないまま、生きている司教たちの座に別の者たちが立てられている。あたかも、このような悪行をもって始めた者たちが、何か正しいものを持っている、あるいは行ったと判断されうるかのように。

Epistolae et decreta 7.2.4

4

Neque enim talia umquam a patribus nostris gesta esse comperimus, sed potius prohibita; cum nemini licentia data sit in locum viventis alium ordinandi.

PL 20, 503B

我々の父祖たちによってこのようなことがなされたことは、かつて一度も見いだされず、むしろ禁じられていた。生きている者の座に別の者を叙階する権限は、誰にも与えられていないからである。

Epistolae et decreta 7.2.5

5

Nam reproba ordinatio honorem sacerdotis auferre non potest: si quidem is episcopus omnino esse nequit, qui injuste substituitur.

PL 20, 503C

実に、退けられるべき叙階は、司教の栄誉を奪うことができない。不当に代わりに立てられた者は、およそ司教でありえないからである。