インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XII, Caput III 第XII項 第III章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 516A · 5 sectiones

Epistolae et decreta 12.3.1

1

Arripe itaque, dilectissime frater, nostra vice per suprascriptas Ecclesias, salvo earum primatu, curam: et inter ipsos primates primus, quidquid eos ad nos necesse fuerit mittere, non sine tuo postulent arbitratu.

PL 20, 516A

それゆえ、いとも愛する兄弟よ、前に記した諸教会を通じて、我々の代理としてその配慮を引き受けよ。ただし、それらの教会の首位の権限は損なわれない。そして、首位の司教たち自身のうちで第一の者であるあなたの裁定なしに、彼らが我々に送る必要のあるものを求めてはならない。

Epistolae et decreta 12.3.2

2

Ita enim aut per tuam experientiam quidquid illud est finietur; aut tuo consilio ad nos usque perveniendum esse mandamus.

PL 20, 516B

こうして、それが何であれ、あなたの経験によって決着するか、あるいはあなたの助言によって我々のもとにまで至るべきである、と我々は命じる。

Epistolae et decreta 12.3.3

3

Licitum autem et apostolicae sedis favore permissum tuae fraternitati cognosce, ut cum aliqua ecclesiastica ratio vel in tua vel in memoratis provinciis agitanda cognoscendaque fuerit, quos velis episcoporum socios quibuscumque de Ecclesiis assumas tecum, quorum et fide et moderatione quidquid necessitas causave flagitaverit, optimus dirigas arbiter, et praecipuus, quippe a nobis lectus, definias intercessor.

PL 20, 516B

また、あなたの兄弟愛に、使徒座の好意によって許され、認められていることを知れ。すなわち、あなたの属州あるいは先に述べた諸属州で、教会の何らかの案件が取り上げられ審理されるべきときは、どの教会からでも、あなたが望む司教の仲間をあなたのもとに迎えてよい。そして、その者たちの信義と穏健さをもって、必要や案件が求めることは何であれ、最良の調停者として処理し、我々に選ばれた者であるから、特別な仲裁者として決定せよ。

Epistolae et decreta 12.3.4

4

Omnem sane instructionem chartarum in causa archivorum cum presbytero Senecione, viro admodum maturo, fieri jussimus. Itaque et ex priore nostra epistola, et ex his chartulis, bene recensens quid agere debeas, recognosce.

PL 20, 516B

文書庫の件に関する文書の準備一切は、きわめて円熟した人物である司祭セネキオとともに行うよう、我々は命じた。それゆえ、先の我々の書簡と、これらの文書から、あなたが何をなすべきかをよく見直し、確かめよ。

Epistolae et decreta 12.3.5

5

Nam voluntatem hanc nostram per unamquamque provinciam satis, ut decebat, litteris manifestavimus. Data XV kalendas Julias (Junii 17 ann. 412) Honorio IX et Theodosio V augustis consulibus.

PL 20, 517A

実に、この我々の意志を、ふさわしく、各属州に書簡で十分に明らかにした。7月の朔日の前の第15日(6月17日、412年)、ホノリウスが9度目に、テオドシウスが5度目に、アウグストゥスたちとして執政官の年に発した。