インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXIX, Caput III 第XXIX項 第III章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 590B · 5 sectiones

Epistolae et decreta 29.3.1

1

Quid enim acerbius in Dominum fingere potuerunt, quam cum adjutoria divina cassarent, causamque quotidianae precationis auferrent? Hoc est dicere, Quid mihi opus Deo?

PL 20, 590B

実に、神の助けを無効にし、日々の祈りの理由を取り去ること以上に苛烈な何を、彼らは主に対して作り出しえただろうか。これはすなわち、「私に神など何の必要があるのか」と言うことである。

Epistolae et decreta 29.3.2

2

Merito in hos dicat hymnidicus: Ecce homines, qui non posuerunt Deum adjutorem sibi (Psalm. LI, 9) .

PL 20, 591A

彼らに対して、賛歌を歌う者が言うのは当然である。「見よ、神を自分の助け手としなかった者たちを」(詩篇51:9)。

Epistolae et decreta 29.3.3

3

Negantes ergo auxilium Dei, inquiunt hominem sibi posse sufficere, nec gratia hunc egere divina: qua privatus, necesse est diaboli laqueis irretitus occumbat, dum ad omnia vitae perficienda mandata, sola tantummodo libertate contendat.

PL 20, 591A

神の助けを否定して、彼らは、人間は自分で足りうるのであり、神の恩寵を必要としないと言う。しかし、これを奪われた者は、生のあらゆる掟を成し遂げるのに自由のみをもって励むのなら、悪魔の罠にかかって倒れるほかない。

Epistolae et decreta 29.3.4

4

O pravissimarum mentium perversa doctrina! Advertens tandem, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus utitur, in praevaricationem praesumptione conciderit, nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus: audiat David dicentem: Adjutorium nostrum in nomine Domini (Psalm. CXXIII, 8) ; et, Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus (Psalm. XXVI, 9) .

PL 20, 591A

ああ、いとも邪悪な心の、ねじ曲がった教えよ。ついに気づくがよい。最初の人間は、自由そのものに欺かれた。その手綱を甘く用いたために、思い上がって背反に陥り、主キリストの到来が、再生の摂理によって、かつての自由の状態を彼に回復させなかったならば、そこから引き上げられえなかったのである。ダビデが言うのを聞くがよい。「我々の助けは主の名にある」(詩篇123:8)。また「私の助け手となれ、私を見捨てるな、私を軽んじるな、私の救いの神よ」(詩篇26:9)。

Epistolae et decreta 29.3.5

5

Quae in cassum dixerit, si tantum in ejus erat positum voluntate, quod a Domino flebili sermone poscebat.

PL 20, 591B

もし彼が涙の言葉で主に求めたことがすべて彼自身の意志にかかっていたのなら、ダビデの言ったことは空しかったことになる。