インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXVIII, Caput V 第XXVIII項 第V章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 585B · 4 sectiones

Epistolae et decreta 28.5.1

1

Nam si ille clamat adjutorio sibi opus esse divino, qui digne hoc non quaereret, si cui liberum arbitrium plus prodesset; quippe cum vir beatus et jam electus a Domino nihil egeret, tamen ita Deum deprecatur, postulans: Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus (Psal. XXVI, 9) : nos nobis liberum arbitrium, ille sibi Deum postulat adjutorem; quod nati sumus posse sufficere nos dicimus, ille Deum ne derelinquatur exorat.

PL 20, 585B

実に、自由意志がいっそう益になる者がいたとすれば、そのような者こそ、これを相応に求めはしなかったはずである〔冒頭の構文は定かでない。自由意志がいっそう益になる者がいたとすればそれは彼であった、の意に取った〕。その彼が、神の助けが自分に必要だと叫ぶ。福なる人であり、すでに主によって選ばれて何も欠くことがなかったのに、それでもこのように神に懇願し、願うのである。「私の助け手となれ、私を見捨てるな、私を軽んじるな、私の救いの神よ」(詩篇26:9)。我々は自分のために自由意志を求めるが、彼は自分のために神を助け手として求める。我々は、生まれながらにして自分で足りうると言うが、彼は神に、見捨てられることがないようにと切願する。

Epistolae et decreta 28.5.2

2

Non, rogo, manifeste discimus quid oremus, cum ille tantopere beatus, ut supra diximus, vir ne despiciatur exoptat? Illi enim necesse est ista arguant, qui illa confirmant.

PL 20, 586A

いとも福なる人(先に述べたとおり)が軽んじられることのないように切に願っているのに、我々は何を祈るべきかをはっきり学ばないのか。あれらのことを確かだとする者たちは、これらのことを論難せざるをえないのだ。

Epistolae et decreta 28.5.3

3

David enim orationis ignarus, et suae naturae nescius accusetur, qui cum sciat tantum in sua inesse natura; adjutorem sibi Deum, et assiduum adjutorem, nec illi sufficit assiduum, sed ne aliquando illum despiciat, orationibus pronus exoptat; et per corpus omne psalterii hoc et praedicat et clamat.

PL 20, 586A

ダビデは祈りを知らず、自らの本性を知らぬ者として責められるべきなのか。彼は、自分の本性にそれほどのものがあると知っていながら、神を自分の助け手として、しかも絶えざる助け手として、またそれで足りるとはせず、神がいつか自分を軽んじることのないようにと、ひたすら祈って願い、詩篇の全巻を通じてこれを宣べ、叫んでいるというのに。

Epistolae et decreta 28.5.4

4

Si ergo hoc ille ita magnus scit ut assidue dicere, ita necessarium confessus est, ut doceret: quemadmodum Pelagius Coelestiusque seposita omni responsione psalmorum, talique abdicata doctrina, suasuros se aliquibus esse confidunt, nos adjutorium Dei nec debere quaerere, nec egere; cum omnes sancti nihil se sine hoc agere posse testentur?

PL 20, 586A

それほど偉大な彼が、これを絶えず口にするほどに知り、教えるほどに必要だと告白したのであれば、ペラギウスとカエレスティウスは、詩篇の応答をことごとく脇に置き、そのような教えを捨て去って、我々が神の助けを求めるべきでも、必要としてもいないと、幾人かを説き伏せられると信じているが、それはどういうことか。すべての聖人が、これなしには何もできないと証言しているのに。