インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXX, Caput II 第XXX項 第II章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 594B · 2 sectiones

Epistolae et decreta 30.2.1

1

Si ergo sunt aliqui, quos in sui defensionem perversitas tanta devinxit, qui huic se dogmati dedant atque conjungant, sperantes hoc ad catholicam pertinere doctrinam, quod abhorrens longius et penitus approbatur adversum, affectu illorum et monitis et verbis ut laberentur inducti, quatenus ad rectum viae tramitem redeant, festinabunt, ne diutius mentem obsidens velut eorum sensibus pastus error invadat.

PL 20, 594B

それゆえ、もし、これほどの曲がりが自分たちの擁護へと縛りつけた者、この教えに身を委ね結びつく者があり、これが公同の教えに属すると期待しているなら——それは遠く隔たり、まったく反対であると確かめられているのに——彼らの心情と勧告と言葉によって滑り落ちるよう導かれた者たちは〔affectu illorum…inducti の係りは定かでない。導かれた者たちが急ぐ、と取った〕、正しい道の小径に戻るよう急ぐであろう。心を包囲する誤りが、彼らの思いを糧としたかのように、いっそう長く侵入することのないように。

Epistolae et decreta 30.2.2

2

Nam si Pelagius, quocumque restitit loco, eorum animos, qui facile vel simpliciter crederent disputanti, hac affirmatione decepit, seu hac illi in urbe sint, quod nescientes nec manifestare possumus nec negare, cum et si sunt lateant, nec aliquando audeant vel illum praedicantem ista defendere, vel talia aliquo nostrorum praesente jactare, et in tanta populi multitudine deprehendi aliquis facile, nec alicubi possit agnosci: sive in quovis terrarum loco degant, Dei nostri misericordia gratiaque credimus, quod facile corrigantur, audita ejus damnatione, qui fuerit pertinax et resistens hujus dogmatis auctor inventus. Nec interest ubi isti fuerint, dum ubicumque inveniri potuerint, sint sanandi.

PL 20, 595A

実に、もしペラギウスがどこに留まったにせよ、彼の論を容易に、あるいは素朴に信じる者たちの心を、この主張によって欺いたとすれば、彼らがこの都にいるにせよ——我々はそれを知らないので、明らかにも否定もできない。彼らがいたとしても身を隠し、彼がこれらを説くのを擁護しようとはせず、また我々の誰かが居合わせるところでこのようなことを言い立てようとはせず、これほど多くの民の群れの中で誰かが容易に捕らえられることも、どこかで見分けられることもありえないのだから——あるいは地上のどこに暮らしているにせよ、我々の神の慈しみと恩寵によって、この教えの頑固で抵抗する創始者と判明した者の断罪を聞けば、彼らは容易に正されると我々は信じる。彼らがどこにいたかは問題ではない。どこで見いだされうるにせよ、癒やされるべきだからである。