インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXX, Caput V 第XXX項 第V章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 596B · 6 sectiones

Epistolae et decreta 30.5.1

1

Librum sane, qui ejus esse diceretur, nobis a vestra charitate transmissum evolvimus: in quo multa contra Dei gratiam legimus esse conscripta, multa blasphema, nihil quod placeret, nihil pene quod non penitus displiceret, a quovis damnandum atque calcandum, cujus similia, nisi qui ista scripserat, nemo alter in mentem reciperet atque sentiret.

PL 20, 596B

諸君の愛が我々に送った、彼のものと言われる書物を、我々は繰って読んだ。そこには神の恩寵に反することが多く書かれ、冒瀆が多く、気に入るものは何一つなく、ほとんど何一つとして深く不快にならぬものはなく、誰からも断罪され踏みにじられるべきものであり、これを書いた者のほかには、誰ひとりこのようなことを心に受け入れ考えはしないであろう。

Epistolae et decreta 30.5.2

2

Nam hoc loco de lege latius disputare, velut coram posito repugnanteque Pelagio necessarium esse non duximus; cum vobiscum totam scientibus, parique nobiscum assensione gaudentibus colloquamur.

PL 20, 596C

実に、この箇所で律法〔lex の指すものは定かでない。ペラギウスの書が論じる律法と取った〕について詳しく論じることは、ペラギウスが目の前にいて反論しているかのように必要だとは、我々は考えなかった。我々は、すべてを知り、我々と同じ同意をもって喜ぶ諸君と語り合っているのだから。

Epistolae et decreta 30.5.3

3

Tunc enim melius haec exempla ponuntur, quando cum iis, quos harum constat rerum imprudentes esse, tractamus. Nam de naturae possibilitate, de libero arbitrio, et de omni Dei gratia, et quotidiana gratia, cui non sit recte sentienti uberrimum disputare?

PL 20, 597A

実に、これらの例は、この事柄に無知であることが明らかな人々と論じるときにこそ、よりよく挙げられる。本性の可能性についても、自由意志についても、神のあらゆる恩寵、日々の恩寵についても、正しく考える者なら誰が、豊かに論じえないだろうか。

Epistolae et decreta 30.5.4

4

Anathemet ergo iste quae sensit: ut illi, qui ejus sermonibus fuerant praeceptisque collapsi, quid tandem habeat fides vera cognoscant. Facilius enim revocari poterunt, cum ista a suo senserint auctore damnari.

PL 20, 597A

それゆえ彼は、自分が考えたことをアナテマとして斥けるべきである。彼の言葉と教えによって堕ちた者たちが、ついに真の信仰が何を持つかを知るために。彼らは、これらが自分たちの創始者自身によって断罪されたのを見れば、いっそう容易に呼び戻されうるだろう。

Epistolae et decreta 30.5.5

5

Quod si ille pertinaciter in hac voluerit impietate persistere, agendum est quatenus vel iis possit subveniri, quos non suus, sed hujus magis error induxit; ne et illis haec medicina pereat, cujus iste talem non admittit nec postulat curam. ( Et alia manu: ) Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi.

PL 20, 597A

もし彼が頑なにこの不敬虔にとどまろうとするなら、せめて、自分自身の誤りというより彼の誤りに導かれた人々は助けうるよう、行動しなければならない。彼がそのような治療を受け入れも求めもしないのだから、彼らにまでもこの薬が失われることのないように。(そして別の手で)神が諸君を無事に守るように、親愛なる兄弟たちよ。

Epistolae et decreta 30.5.6

6

Data sexto kalendas Februarias (Jan. 27, ann. 417) post consulatum gloriosissimi Theodosii augusti VII et Junii Quarti Palladii V. C.

PL 20, 597B

2月の朔日の前の第6日(1月27日、417年)に発する。いとも栄光に満ちたアウグストゥスなるテオドシウスが7度目に、またいとも輝かしき人〔V. C.〕ユニウス・クアルトゥス・パッラディウスが執政官であった年の翌年に。