インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XVI, Caput XI 第XVI項 第XI章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 533B · 2 sectiones

Epistolae et decreta 16.11.1

1

Si quis vero de Catholica ad haeresim transiens, aut fidelis ad apostasiam reversus, resipiscens redire voluerit, numquid eadem ratione poterit ad clerum permitti, cujus commissum nonnisi longa poenitentia poterit aboleri?

PL 20, 533B

では、公同の教会から異端に移った者、あるいは信者でありながら背教に戻った者が、悔いて戻ろうとするなら、同じ理由で聖職者団に許されうるだろうか。その者の犯したことは、長い悔い改めによってでなければ消し去られえないのに。

Epistolae et decreta 16.11.2

2

Nec post poenitentiam clericum fieri ipsi canones sua auctoritate permittunt. Unde constat, qui de Catholica ad Bonosum transierunt damnatum, atque se passi sunt, aut cupierunt ab eodem ordinari, non oportuisse ordinationis ecclesiasticae suscipere dignitatem, qui commune omnium ecclesiarum judicium deserentes, suam peculiariter in Bonoso vanitatem sequendam esse duxerunt.

PL 20, 534A

規定そのものが、その権威によって、悔い改めののちにも聖職者になることを許していない。それゆえ明らかである、公同の教会から断罪されたボノススのもとに移り、彼に叙階されることを受け入れ、あるいは望んだ者たちは、教会の叙階の位を受けるべきではなかった。彼らはすべての教会の共通の判断を捨て、ボノススに従って自分たち独自の空しさを追うべきだと考えたのだから。