Epistolae et decreta 41.6.1
Praeterea in litteris illis, « quas, » inquit Augustinus (lib. de Peccato origin., n. 19, 20 et 21) , « Romam misit ad beatae memoriae papam Innocentium, et quoniam in corpore eum non invenerunt, sancto papae Zosimo datae sunt, et ad me directae, hoc est in eadem epistola, querebatur » se ab hominibus infamari, quod neget parvulis baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittat. » Et cum dixisset, « numquam se vel impium aliquem haereticum audisse, qui hoc de parvulis diceret, » subjiciebat: « Quis enim ita evangelicae lectionis ignarus est, qui hoc non modo affirmare conetur, sed qui vel leviter dicere aut etiam sentire possit?
PL 20, 610Aさらに、あの書簡について、アウグスティヌスは言う(『原罪について』第19・20・21節)。「ローマの福なる記憶の教皇〔papa〕インノケンティウスに宛てて送られ、彼が肉体にとどまっていなかったので聖なる教皇ゾシムスに渡され、私にも送られてきた書簡、すなわち同じ書簡の中で、彼は嘆いていた」と。その嘆きとは、自分が人々から、幼児に洗礼の秘跡を否定し、キリストの贖いなしに一部の者に天の国を約束していると中傷されている、というものである〔底本の引用符は、promittat のあとの閉じが対応を欠く。ここでは閉じを訳に出さなかった〕。そして、「幼児についてこのようなことを言う不敬虔な異端者すら、聞いたことがない」と言ったあと、彼は続けた。「実に、福音書の朗読にこれほど無知で、これを断言しようとするばかりか、軽くでも口にし、あるいは考えることのできる者が、誰かいるだろうか」。
Epistolae et decreta 41.6.2
Deinde quis tam impius, qui parvulos exsortes regni coelorum esse velit, dum eos baptizari et in Christo renasci vetat, et in perpetuam certamque vitam renasci vetet eum, qui natus sit ad incertam. »
PL 20, 610B「次に、幼児が天の国に与れないことを望むほど不敬虔な者が、誰かいようか。幼児が洗礼を受けてキリストにおいて再生することを禁じる者は、不確かな命へと生まれた者が、永遠で確かな命へと再生することを禁じることになるのだから」。