インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXIII, Caput IV 第XXIII項 第IV章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 549A · 4 sectiones

Epistolae et decreta 23.4.1

1

CAP. III. Arianos praeterea (I, q. I, c, 73) , caeterasque hujusmodi pestes, quia eorum laicos conversos ad Dominum, sub imagine poenitentiae ac sancti Spiritus sanctificatione per manus impositionem suscipimus, non videtur clericos eorum cum sacerdotii aut ministerii cujuspiam suscipi debere dignitate: quoniam quibus solum baptisma ratum esse permittimus, quod utique in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti perficitur, nec sanctum Spiritum eos habere ex illo baptismate illisque mysteriis arbitramur: quoniam cum a catholica fide eorum auctores desciscerent, perfectionem Spiritus, quam acceperant, amiserunt.

PL 20, 549A

第3章——さらに(I, q. I, c, 73)アレイオス派と、この種のその他の疫病については、彼らの平信徒が主に立ち返ったとき、悔い改めの姿と、按手による聖霊の聖化のもとに我々は受け入れるのであるから、彼らの聖職者を、祭司職〔sacerdotium〕あるいは何らかの奉仕職の品位とともに受け入れるべきだとは思われない。というのも、我々は彼らには、父と子と聖霊の名においてなされる洗礼だけを有効と認めるのであり、彼らがその洗礼とあの奥義から聖霊を持つとは考えないからである。彼らの創始者たちは公同の信仰から離れたとき、受けていた霊の完全さを失ったのである。

Epistolae et decreta 23.4.2

2

Nec dare ejus plenitudinem possunt, quae maxime in ordinationibus operatur, quam per impietatis suae perfidiam potius, quam fidem dixerim, perdiderunt.

PL 20, 550A

彼らはまた、とりわけ叙階において働くその霊の充満を与えることもできない。彼らはそれを、自らの不敬虔の背信――信仰と言うよりむしろ――によって失ったのである。

Epistolae et decreta 23.4.3

3

Qui fieri potest, ut eorum profanos sacerdotes dignos Christi honoribus arbitremur, quorum laicos imperfectos, ut dixi, ad sancti Spiritus percipiendam gratiam cum poenitentiae imagine recipiamus?

PL 20, 550A

どうして、彼らの冒瀆的な祭司たち〔sacerdos〕を、キリストの栄誉にふさわしいと我々が考えうるだろうか。彼らの平信徒は、前に言ったように不完全であり、聖霊の恩寵を受けるために、悔い改めの姿をもって我々が受け入れるというのに。

Epistolae et decreta 23.4.4

4

Gravitas itaque tua haec ad notitiam coepiscoporum, vel per synodum, si potest, vel per harum recitationem faciat pervenire: ut quae ipse tam necessario percontatus es, et nos tam elimate respondimus, communi omnium consensu studioque serventur.

PL 20, 551A

それゆえ、あなたの重厚さは、これらを同僚の司教たちの知るところとなるよう、できれば教会会議によって、あるいはこれらの朗読によって、図るがよい。あなた自身がこれほど必要に迫られて尋ね、我々がこれほど精密に答えたことが、すべての者の共通の同意と熱意をもって守られるためである。