Epistolae et decreta 27.4.1
Sive enim dixerit, gratiam esse liberum arbitrium, sive gratiam esse remissionem peccatorum, sive gratiam esse legis praeceptum; nihil eorum dicit, quod per subministrationem Spiritus sancti pertinet ad concupiscentiam tentationesque vincendas, quem ditissime effudit super nos qui ascendit in coelum, et captivans captivitatem dedit dona hominibus (Tit. III, 6) .
PL 20, 573C彼が、恩寵とは自由意志であると言うにせよ、恩寵とは罪の赦しであると言うにせよ、恩寵とは律法の戒めであると言うにせよ、そのいずれも、聖霊の供給によって欲望と誘惑に打ち勝つことに属するものを言っていない。その聖霊を、天に昇り、捕らわれ人を捕らえ、人々に賜物を与えた者が、我々の上にこの上なく豊かに注いだのである(テトス3:6)〔この引照は「この上なく豊かに注いだ」に当たり、「天に昇り……賜物を与えた」はエフェソ4:8に当たる。次の節の引照と入れ替わっているらしい〕。
Epistolae et decreta 27.4.2
Hinc enim oramus ut peccatorum tentationem superare possimus (Ephes. IV, 8) , ut Spiritus Dei, unde pignus accepimus, adjuvet infirmitatem nostram (Rom. VIII, 26) .
PL 20, 574A実際、我々はここから祈る。罪の誘惑に打ち勝てるように(エフェソ4:8)〔この引照は前の節の「天に昇り……賜物を与えた」に当たる〕、また、その保証を我々が受けた神の霊が、我々の弱さを助けるようにと(ローマ8:26)。
Epistolae et decreta 27.4.3
Qui autem orat et dicit, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13) , non utique id orat ut homo sit, quod est natura; neque id orat ut habeat liberum arbitrium, quod jam accepit cum crearetur ipsa natura; neque orat remissionem peccatorum, quia hoc superius dicitur, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12) ; neque orat ut accipiat mandatum; sed plane orat ut faciat mandatum.
PL 20, 574A「我々を誘惑に導くな」(マタイ6:13)と祈る者は、人間であること——それは本性による——を祈っているのではなく、自由意志を持つこと——それは本性そのものが創造されたときにすでに受けた——を祈っているのでもなく、罪の赦しを祈っているのでもない——それは先に「我々の負い目を赦せ」(マタイ6:12)と言われているから——、戒めを受けることを祈っているのでもない。むしろ明らかに、戒めを行うことを祈っているのである。
Epistolae et decreta 27.4.4
Si enim in tentationem inductus fuerit, hoc est, in tentatione defecerit, facit utique peccatum quod est contra mandatum.
PL 20, 574A実際、もし誘惑に導かれる、すなわち誘惑の中で力尽きるなら、戒めに反する罪を犯すことになる。
Epistolae et decreta 27.4.5
Orat igitur ut non peccet, hoc est, ne quid faciat mali: quod pro Corinthiis orat Apostolus, dicens: Oramus autem ad Dominum ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7) .
PL 20, 574Bそれゆえ彼は、罪を犯さないように、すなわち何か悪を行わないように祈っている。それは使徒がコリントの人々のために祈って言うことである。「我々は主に祈る、汝らが何も悪を行わないようにと」(二コリント13:7)。
Epistolae et decreta 27.4.6
Unde satis apparet, quod ad non peccandum, id est, ad non male faciendum; quamvis esse non dubitetur arbitrium voluntatis, tamen ejus potestas non sufficiat, nisi adjuvetur infirmitas. Ipsa igitur oratio, clarissima est gratiae testificatio. Hanc ille confiteatur, et eum gaudebimus sive rectum, sive correctum.
PL 20, 574Bここから、罪を犯さないこと、すなわち悪を行わないことについては、意志の選択があることは疑われないとしても、弱さが助けられなければその力は足りないことが、十分に明らかになる。したがって祈りそのものが、恩寵のきわめて明白な証しである。彼がこれを告白するなら、我々は彼を、正しかった者としてであれ、矯正された者としてであれ、喜ぶであろう。