Epistolae et decreta 6.8.1
De his nihil legimus a majoribus definitum. Meminerant enim a Deo potestates has fuisse concessas, et propter vindictam noxiorum, gladium fuisse permissum, et Dei esse ministrum vindicem in hujusmodi datum (Rom. XIII, 1, 4) .
PL 20, 499Aこれらについて、先人たちが定めたものを我々は読んでいない。彼らは、これらの権力は神によって与えられ、罪人たちへの罰のために剣が許され、このような場合に神の奉仕者が報復者として立てられていることを覚えていたからである(ローマ13:1, 4)。
Epistolae et decreta 6.8.2
Quemadmodum igitur reprehenderent factum, quod auctore Deo viderent esse concessum? De his ergo ita, ut hactenus servatum est, sic habemus, ne aut disciplinam evertere, aut contra auctoritatem Domini venire videamur. Ipsis autem in ratione reddenda gesta sua omnia servabuntur.
PL 20, 499Bでは、神が創始者として許したと見える行為を、どうして彼らが咎めえただろうか。それゆえ、これについては、これまで守られてきたとおりに扱う。規律を覆し、あるいは主の権威に背くかに見えないためである。ただし彼ら自身には、釈明をなすにあたって、行ったことのすべてが留保される〔意味は定かでない。神の前で釈明するときのために、彼らの行いがすべて取っておかれる、と取った〕。