インノケンティウス1世d. 417

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Documentum XXVIII, Caput VII 第XXVIII項 第VII章

Pope Innocent I · Epistolae et decreta · PL 20, 587A · 9 sectiones

Epistolae et decreta 28.7.1

1

Sed possem plura dicere, nisi vos constaret cuncta dixisse. Quisquis ergo huic assentiens videtur esse sententiae, qua dicat adjutorio nobis non opus esse divino, inimicum se catholicae fidei, et Dei beneficiis profitetur ingratum.

PL 20, 587A

だが、さらに述べることもできようが、諸君がすべてを述べたことは明らかである。それゆえ、神の助けは我々に必要でないというこの意見に同意していると見える者は、公同の信仰の敵であり、神の恩恵に恩知らずであると自ら表明している。

Epistolae et decreta 28.7.2

2

Nam nec nostra communione sunt digni, quam praedicando taliter polluerunt. Ipsi enim sua sponte, dum sequuntur illa quae dicunt, longius a vera religione refugerunt.

PL 20, 587A

彼らは我々の交わりに値しない。このように説くことでそれを汚したからである。実に彼ら自身、自分たちの言うところに従うことで、自ら進んで真の宗教からいっそう遠くへ逃れ去った。

Epistolae et decreta 28.7.3

3

Cum enim hoc totum in nostra professione consistat, quotidianisque precibus nihil agamus, nisi quemadmodum Dei misericordiam consequamur; quemadmodum ferre possumus ista jactantes?

PL 20, 587A

実に、我々の信仰の告白はこの一事にすべてがかかっており、日々の祈りで我々がするのは、いかにして神の慈しみを得るかということだけである。それなのに、これらを言い立てる者らに、どうして我々は耐えられようか。

Epistolae et decreta 28.7.4

4

Quis, rogo, tantus illorum pectora error obcaecat, ut si ipsi nullam Dei gratiam sentiunt, quia nec digni sunt, nec merentur; nec de aliis considerent quid quotidie singulis gratia divina largiatur?

PL 20, 587A

いったいどれほどの誤りが彼らの胸を盲目にしているのか。自分たちは神の恩寵を何も感じない——値せず、受けるに足りないからだ——としても、神の恩寵が日々一人ひとりにどれほど与えられているかを、他の人々については考えようともしないのか。

Epistolae et decreta 28.7.5

5

Sunt quidem isti omni caecitate dignissimi, qui nec hoc sibi reliquerunt, ut se auxilio credant revocari ab erroribus posse divino.

PL 20, 587C

彼らは、あらゆる盲目にいかにもふさわしい者たちである。神の助けによって誤りから呼び戻されうると信じる余地すら、自らに残さなかったのだから。

Epistolae et decreta 28.7.6

6

Negantes enim adjutorium, non aliis, sed sibi hoc penitus abstulerunt: qui avellendi sunt longius et ab Ecclesiae procul removendi visceribus; ne diu inultus multa occupans, insanabilis post error increscat.

PL 20, 587C

助けを否定することで、彼らは他の人々からではなく、まったく自分自身からそれを取り去ったのである。彼らは遠くへ引き離され、教会の内奥からはるか離れて遠ざけられねばならない。罰されぬまま長く多くを侵して、のちに癒やしがたい誤りが増大することのないように。

Epistolae et decreta 28.7.7

7

Si enim diu fuerint sub hac impunitate versati, necesse est multos in hanc suae pravitatem mentis inducant decipiantque innocentes, vel potius imprudentes, qui fidem catholicam nunc sequuntur.

PL 20, 587C

もし彼らがこの不処罰のもとに長くとどまれば、必ずや多くの者を自らの心の曲がりに引き入れ、今は公同の信仰に従っている無垢な者たち、むしろ無分別な者たちを欺くであろう。

Epistolae et decreta 28.7.8

8

Putabunt enim eos recte sentire, quos adhuc vident in Ecclesia perdurare. Separetur ergo a sano corpore vulnus insanum, remotoque morbi saevientis afflatu, cautius quae sunt sincera perdurent, et grex purior ab hac mali pecoris contagione purgetur.

PL 20, 587C

教会にまだとどまっているのを見て、人々は、彼らが正しく考えていると思うであろうからだ。それゆえ、健やかな体から癒えぬ傷は切り離されねばならない。荒れ狂う病の息が除かれれば、純粋なものはいっそう慎重に存続し、群れはこの悪しき家畜の伝染からいっそう清められる。

Epistolae et decreta 28.7.9

9

Sit totius corporis illibata perfectio, quam vos sequi et tenere hac in illos pronuntiatione cognovimus, et una vobiscum pari assensione servamus.

PL 20, 587C

体全体の無傷の完全さが保たれるように。諸君がこの宣告をもって彼らに対しこれに従い堅持していることを我々は知っており、諸君とともに同じ同意をもって守る。